QUAESTIO TERTIA

Samuel per pythonissam evocari quomodo potuerit. Samuelis forte phantasma fuit, non spiritus. Daemones quomodo norint futura.

1. Item quaeris utrum spiritus immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel a Saüle videretur et loqueretur cum eo (I Reg. XXVIII, 7-19). Sed multo majoris miraculi est quod ipse satanas princeps omnium immundorum spirituum potuit loqui cum Deo, et petere tentandum Job justissimum virum (Job. I, 11): qui etiam tentandos Apostolos petiit (Luc. XXII, 31). Aut si hoc non ideo habet difficilem quaestionem, quia per quam voluerit creaturam, cui voluerit creaturae, ubique praesens veritas loquitur, nec propterea magni meriti est cui loquitur Deus: interest enim quid loquatur; quia et imperator multis innocentibus non loquitur, quibus providentissime consulit ad salutem; et cum multis nocentibus loquitur, quos jubet interfici: si ergo hinc propterea nulla quaestio est; nulla sit quaestio quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti viri loqui potuerit. Omnibus enim sanctis Deus creator et sanctificator longe utique major est. Quod si hoc movet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum receptaculis evocare ; nonne magis mirandum est quod satanas ipsum Dominum assumpsit et constituit super pinnam templi (Matth. IV, 5)? Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum est ut excitaretur, similiter latet. Nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non perturbat, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suae potestatis et divinitatis id fieri; sicut ab ipsis Judaeis, quanquam perversis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione divinae voluntatis permissum fuisse, ut non invitus nec dominante atque subjugante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultae dispensationi Dei, quae et pythonissam illam et Saülem latebat, consentiret spiritus Prophetae sancti se ostendi aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Cur enim anima boni hominis, a malis vivis evocata si venerit, amittere videatur dignitatem suam; cum et vivi plerumque boni vocati ad malos veniant, et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, servato atque inconcusso decore virtutis suae, et illorum vitiis pro rerum praesentium vel usu vel necessitate tractatis?

2. Quanquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines rerum earum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materie metalli aut ligni, vel cujusque rei aptae ad opera hujusmodi, quaeque etiam videntur in somnis, et omnes fere imagines, earum rerum quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. Quis est enim qui hominem pictum dubitet vocare hominem? Quandoquidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quoque nomina incunctanter adhibemus: velut cum intuentes tabulam aut parietem, dicimus, Ille Cicero est, ille Sallustius, ille Achilles, ille Hector, hoc flumen Simois, illa Roma; cum aliud nihil sint quam pictae imagines. Unde Cherubim cum sint coelestes potestates, ficta tamen ex metallo, quod imperavit Deus, super arcam Testamenti, magnae rei significandae gratia, non aliud quam Cherubim illa quoque figmenta vocitantur (Exod. XXV, 18). Item quisquis videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini aut Simpliciani; sed, Vidi Augustinum aut Simplicianum: cum eo tempore quod tale aliquid vidit, nos ignoraremus; usque adeo manifestum est, non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves (Gen. XLI, 17-28), non spicarum aut boum imagines. Si igitur liquido constat nominibus earum rerum quarum imagines sunt, easdem imagines appellari; non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuelis apparuit, machinamento ejus qui transfigurat se velut angelum lucis, et ministros suos velut ministros justitiae (II Cor. XI, 14, 15).

3. Jamvero si illud movet, quomodo et a maligno spiritu Saüli vera praedicta sunt; potest et illud mirum videri, quomodo daemones agnoverint Christum (Matth. VIII, 29), quem Judaei non agnoscebant. Cum enim vult Deus etiam per infimos infernosque spiritus aliquem vera cognoscere, temporalia duntaxat atque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum poenam, quibus ista praedicuntur, ut malum quod eis impendet, antequam veniat praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab Angelis, praenuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonius in Actibus Apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evangelista esse conatur (Act. XVI, 17). Miscent tamen isti fallacias, et verum quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant. Et forte hoc est quod cum illa imago Samuelis Saülem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum: quod utique falsum est. Magno quippe intervallo post mortem separari bonos a malis in Evangelio legimus, cum Dominus inter superbum illum divitem, cum jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnum chaos interjectum esse testatur (Luc. XVI, 26). Aut si propterea Samuel Saüli dixit, Mecum eris, ut non ad aequalitatem felicitatis, sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo praenuntiabat; perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem qui non sit contra fidem: nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae vel virium mearum vel temporis excedit angustias, inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam humanam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocatam vivorum apparere conspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam justi anima, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans: ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso, imaginaria simulatio Samuelis diabolico ritu facta intelligatur. Sed quoniam, sive illud fieri possit, sive non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur.