|
Quo situ corporis orandum.
Quod autem quaeris, quid sit quod scriptum est, Intravit rex
David, et sedit ante Dominum (II Reg. VII, 18): quid
aliud intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini; sive
ubi erat arca Testamenti, per quam sacratior et commendatior quaedam
praesentia Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non
fit recte nisi in conspectu Dei, hoc est in intimis cordis? Potest
enim et sic accipi quod dictum est, ante Dominum; ubi nullus esset
hominum, qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam Testamenti,
sive propter secretum locum semotum ab arbitris, sive propter intimum
cordis ubi erat orantis affectus, convenienter dictum est, Sedit ante
Dominum. Nisi forte quod sedens oravit, hoc movet; cum et sanctus
Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit (III Reg.
XVIII, 42-45). Quibus admonemur exemplis, non esse
praescriptum quomodo corpus constituatur ad orandum, animus Deo
praesens peragat intentionem suam. Nam et stantes oramus, sicut
scriptum est, Publicanus autem de longinquo stabat (Luc.
XVIII, 13); et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum
legimus (Act. VII, 59, et XX, 36); et sedentes, sicut
ecce David, et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non
scriptum esset in Psalmis. Lavabo per singulas noctes lectum meum;
in lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Cum enim
quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut ei occurrerit
accommodata pro tempore positio corporis ad movendum animum. Cum autem
non quaeritur, sed infertur appetitus orandi, hoc est, cum aliquid
repente venit in mentem, quo supplicandi moveatur affectus gemitibus
inenarrabilibus, quocumque modo invenerit hominem, non est utique
differenda oratio, ut quaeramus quo secedamus , aut ubi stemus, aut
ubi prosternamur. Gignit enim sibi mentis intentio solitudinem, et
saepe etiam obliviscitur vel ad quam coeli partem, vel in qua positione
corporis membra illud tempus invenerit.
|
|