|
In verba Eliae querentis Deo de morte filii
viduae.
In verbis autem beati Eliae, quibus ait, O Domine, testis hujus
viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tu male fecisti ut occideres
filium ejus; nihil moveret, si vera pronuntiatio servaretur. Vox est
enim non credentis quod tam male faceret Deus cum ea vidua, quae tam
pie Prophetam susceperat, eo praesertim tempore quo ibi erat, cui
protulerat illa totum victum suum tam exiguum in tam magna et summa
inopia. Ita ergo dictum est, ac si diceret, O Domine, testis
hujus viduae, cum qua ego inhabito apud ipsam, tune male fecisti ut
occideres filium ejus? ut subintelligatur quod utique Dominus testis
cordis illius mulieris, ubi videbat quanta esset pietas, unde etiam
Eliam ipse ad eam miserat, non malefaciendi causa mortificaverat
filium ejus, sed exhibendi miraculi ad gloriam nominis sui, quo tantum
Prophetam et tunc viventibus et posteris commendaret: sicut dicit
Dominus, non ad mortem mortuum fuisse Lazarum, sed ut glorificaretur
Deus in Filio suo (Joan. XI, 4). Et ideo consequentia
probant, et ipsa etiam fiducia qua credidit Elias, non ad hoc illud
contigisse, ut acerbo luctu hospita ejus affligeretur: sed potius ad
hoc factum esse, ut Deus magnificentius ostenderet viduae qualem Dei
famulum suscepisset. Sequitur Scriptura, et dicit : Et insufflavit
puero ter, et invocavit Dominum, et dixit, Domine Deus meus,
revertatur nunc anima pueri hujus in eum. Et factum est sic. Haec
ergo deprecatio, qua petiit Elias tam breviter et tam fidenter ut
resurgat puer, satis indicat quo affectu dicta sint superiora. Et
ipsa mulier ostendit ad hoc mortificatum filium suum fuisse, ad quod
Elias factum esse praesumpserat, cum illa verba non confirmando, sed
renuendo enuntiaverat. Cum enim vivum recepisset filium suum, ait,
Ecce cognovi quoniam homo Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo
certissimum (III Reg. XVII-XX, 21-24). Multa sunt
autem in Scripturis, quae nisi illo modo pronuntientur, in contrariam
sententiam recidunt: sicuti est, Quis accusabit adversus electos
Dei? Deus qui justificat (Rom. VIII, 33), si quasi
confirmans respondeas, vides quanta perversitas oriatur. Sic ergo
pronuntiandum est, ac si diceretur, Deusne qui justificat? ut
subaudiatur, Non utique. Ac per hoc apertam puto esse illam Eliae
sententiam, quam non servata pronuntiatio faciebat obscuram.
|
|