QUAESTIO SEXTA

De spiritu mendacii misso ad decipiendum Achab.

De spiritu vero mendacii , per quem deceptus est Achab (III Reg. XXII, 20-23), hoc intelligamus, quod jam superius satis aperte tractatum arbitror: Deum scilicet omnipotentem et justum distributorem poenarum praemiorumque pro meritis, non solum bonis et sanctis ministris uti ad opera congrua, sed etiam malis ad opera digna; cum illi pro sua perversa cupiditate nocere appetant, sinantur autem tantum quantum ille judicat, qui omnia in mensura et pondere et numero disponit (Sap. XI, 21). Dixit autem hoc Michaeas propheta quomodo sibi fuerit demonstratum. Occulta enim res et nimis secreta ita demonstratur prophetis, sicut potest capere sensus humanus, cum etiam rerum imaginibus in revelatione tanquam verbis instruitur. Nam quomodo Deus haec agat, ubique totus ac semper praesens; et quomodo ejus simplicem et incommutabilem aeternamque veritatem consulant sancti Angeli, omnesque ab eodem Deo creati sublimes et mundissimi spiritus, atque id quod in eo sempiterne justum vident, pro congruentia rerum inferiorum temporaliter peragant: quomodo etiam lapsi spiritus, qui in veritate non steterunt, propter immunditiam et infirmitatem concupiscentiarum et poenarum suarum non valentes praesentem intrinsecus contueri et consulere veritatem, signa forinsecus per creaturam exspectent, eisque moveantur sive ad faciendum aliquid, sive ad non faciendum; quove modo cogantur aeterna lege. qua universitas regitur, vincti atque constricti, vel sinentem Deum operiri, vel cedere jubenti; et complecti arduum, et explicare longissimum est . Vereor autem ne ista ipsa quae sunt a me dicta, et non satisfecerint exspectationi, et taedio fuerint gravitati tuae; quandoquidem cum tu ex omnibus quae interrogasti, unum a me libellum mitti velles, ego duos libros eosdemque longissimos misi, et fortasse quaestionibus tuis nequaquam diligenter expediteque respondi. Quamobrem preces tuas pro erratis meis multas et assiduas peto fieri: sententiam vero de hoc opere tuam brevissimam, sed gravissimam flagito; et dum sit verissima, severissimam non recuso.