|
Agite, o, inquit, miseri mortales, hoc agite ne unquam polluat hoc
domicilium malignus spiritus; ne sensibus immixtus incestet animae
sanctitatem, lucemque mentis obnubilet. Serpit hoc malum per omnes
aditus sensuales; dat se figuris, accommodat coloribus, adhaeret
sonis, latet in ira, in fallacia sermonis, odoribus se subjicit,
infundit saporibus, ac turbidi motus illuvie tenebrosis affectibus
tenebrat sensus , quibusdam nebulis implet omnes meatus
intelligentiae, per quos expandere lumen rationis radius mentis solet.
Et quia radius aethereae lucis est, in eoque speculum divinae
praesentiae: in hoc enim Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte
facti meritum relucet: Deus ubique praesens est; tunc autem unicuique
nostrum simul est, cum mentis nostrae illibata puritas in ejus
praesentia se esse putaverit. Ut enim visus oculorum, si fuerit
vitiatus, quidquid videre non potuerit, adesse non putat; frustra
enim circumstat oculos praesens imago rerum, si oculis integritas
desit: ita etiam Deus qui nusquam deest, frustra pollutis animis
praesens est, quem videre mentis caecitas non potest.
|
|