QUAESTIO XIV. Non fuisse corpus Christi phantasma.
Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus: et si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus. Non igitur phantasma fuit corpus ejus.