|
Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud
quo congruit. Universa igitur creatura si et est quoquo modo, et ab
eo quod omnino nihil est plurimum distat, et suis partibus sibimet
congruit, causam quoque ejus trinam esse oportet; qua sit, qua hoc
sit, qua sibi amica sit. Creaturae autem causam, id est, auctorem
Deum dicimus. Oportet ergo esse Trinitatem, qua nihil
praestantius, intelligentius et beatius invenire perfecta ratio
potest. Ideoque etiam cum veritas quaeritur, plus quam tria genera
quaestionum esse non possunt; utrum omnino sit, utrum hoc an aliud
sit, utrum approbandum improbandumve sit.
|
|