|
Quod incommutabile est, aeternum est: semper enim ejusdem modi est.
Quod autem commutabile est, tempori obnoxium est: non enim semper
ejusdem modi est, et ideo aeternum non recte dicitur. Quod enim
mutatur, non manet: quod non manet, non est aeternum. Idque inter
immortale et aeternum interest, quod omne aeternum immortale est, non
omne immortale satis subtiliter aeternum dicitur: quia etsi semper
aliquid vivat, tamen si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum
appellatur, quia non semper ejusdem modi est; quamvis immortale, quia
semper vivit, recte dici possit. Vocatur autem aeternum interdum
etiam quod immortale est. Illud vero quod et mutationem patitur, et
animae praesentia, cum anima non sit, vivere dicitur, neque immortale
ullo modo, et multo minus aeternum intelligi potest. In aeterno
enim, cum proprie dicitur, neque quidquam praeteritum quasi
transierit, neque quidquam futurum quasi nondum sit, sed quidquid
est, tantummodo est.
|
|