|
Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco: quod
continetur loco, corpus est. Deus autem non est corpus: non igitur
alicubi est. Et tamen quia est, et in loco non est, in illo sunt
potius omnia, quam ipse alicubi. Nec tamen ita in illo, ut ipse sit
locus: locus enim in spatio est quod longitudine et latitudine et
altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est. Et omnia
igitur in ipso sunt, et locus non est. Locus tamen Dei abusive
dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens
sit. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur.
|
|