|
Omne castum castitate castum est, et omne aeternum aeternitate
aeternum est, et omne pulchrum pulchritudine, et omne bonum bonitate.
Ergo et omne sapiens sapientia, et omne simile similitudine. Sed
duobus modis castum castitate dicitur: vel quod eam gignat, ut ea sit
castum castitate quam gignit, et cui principium atque causa est ut
sit; aliter autem cum participatione castitatis quidque castum est,
quod potest aliquando esse non castum; atque ita de caeteris
intelligendum est. Nam et anima aeternitatem vel intelligitur vel
creditur consequi, sed aeterna aeternitatis participatione fit. Non
autem ita aeternus Deus, sed quod ipsius aeternitatis est auctor.
Hoc et de pulchritudine et de bonitate licet intelligi. Quamobrem cum
sapiens Deus dicitur, et ea sapientia sapiens dicitur, sine qua eum
vel fuisse, aliquando, vel esse posse nefas est credere, non
participatione sapientiae sapiens dicitur, sicuti anima, quae et esse
et non esse sapiens potest: sed quod ipse eam genuerit, qua sapiens
dicitur, sapientiam . Item illa quae participatione sunt vel casta,
vel aeterna, vel pulchra, vel bona, vel sapientia, recipiunt, ut
dictum est, ut possint nec casta esse, nec aeterna, nec pulchra, nec
bona, nec sapientia: at ipsa castitas, aeternitas, pulchritudo,
bonitas, sapientia, nullo modo recipiunt aut corruptionem, aut, ut
ita dicam, temporalitatem, aut turpitudinem, aut malitiam. Ergo
etiam illa quae participatione similia sunt, recipiunt
dissimilitudinem: at ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest
esse dissimilis. Unde fit ut cum similitudo Patris Filius dicitur,
quia ejus participatione similia sunt quaecumque sunt vel inter se vel
Deo similia (ipsa est enim species prima, qua sunt, ut ita dicam,
speciata, et forma qua formata sunt omnia); ex nulla parte Patri
potest esse dissimilis. Idem igitur quod Pater, ita ut iste Filius
sit, ille Pater, id est, iste similitudo, ille cujus similitudo
est; iste substantia, ille substantia , ex quo una substantia. Nam
si non una est, recipit similitudinem similitudo; quod fieri posse
omnis verissima negat ratio.
|
|