|
Quidquid casu fit, temere fit: quidquid temere fit, non fit
providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia
universus mundus administratur. Si non providentia universus mundus
administratur, est ergo aliqua natura atque substantia quae ad opus
providentiae non pertineat. Omne autem quod est, in quantum est,
bonum est. Summe enim est illud bonum, cujus participatione sunt bona
caetera. Et omne quod mutabile est, non per se ipsum, sed boni
immutabilis participatione, in quantum est, bonum est. Porro illud
bonum, cujus participatione sunt bona caetera quaecumque sunt , non
per aliud, sed per se ipsum bonum est, quam divinam etiam providentiam
vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo. Hoc constituto, consequens
videtur ut quidquid in mundo geritur, partim divinitus geratur, partim
nostra voluntate. Deus enim quovis homine optimo et justissimo longe
atque imcomparabiliter melior et justior est. Justus autem regens et
gubernans universa, nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi,
nullum praemium immerito dari. Meritum autem poenae, peccatum; et
meritum praemii, recte factum est. Nec peccatum autem, nec recte
factum imputari cuiquam juste potest, qui nihil fecerit propria
voluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero voluntatis
arbitrio.
|
|