|
Sapientia Dei hominem ad exemplum, quo recte viveremus, suscepit.
Pertinet autem ad vitam rectam, ea quae non sunt metuenda non
metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo idipsum illius
hominis quem Dei Sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem
homines qui quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod
ipsius mortis horrescunt. Nihilominus autem, ut ipsa mors metuenda
non est, ita nullum genus mortis bene et recte viventi homini metuendum
est. Nihilominus igitur hoc quoque illius hominis cruce ostendendum
fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere
exsecrabilius et formidolosius.
|
|