|
Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae.
Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiae,
malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus
et sapientia Dei, potest existimare quae sint peccata venialia. Et
quisquis novit quid sit bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis
certa poena debeatur et hic et in futuro saeculo. Quibus bene
tractatis, probabiliter judicari potest, qui non sint cogendi ad
poenitentiam luctuosam et lamentabilem, quamvis peccata fateantur; et
quibus nulla omnino speranda sit salus, nisi sacrificium obtulerint
Deo spiritum contribulatum per poenitentiam.
|
|