|
Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et
opituletur. Nam Judaeorum impietas et Judaeos supplantavit , et
Gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per
hominem bonum et damnet et adjuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus
odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor.
II, 16). Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit, aut
exercitatio justorum; quia eadem tribula et paleas concidit, et
frumenta paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursus, cum pax
et quies a molestiis temporalibus et bonos lucretur, et corrumpat
malos: omnia haec divina providentia pro meritis moderatur animarum.
Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali
amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id agitur quod ignorant,
non justitiae quae refertur ad Deum, sed malevolentiae suae mercedem
accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse
volentibus nocetur alicui, sed bono animo benevolentiae praemium
tribuitur: ita etiam caetera creatura pro meritis animarum rationalium
vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda est. Summo enim Deo
cuncta bene administrante quae fecit, nihil inordinatum in universo,
nihilque injustum est, sive scientibus sive nescientibus nobis. Sed
in parte offenditur anima peccatrix: tamen quia pro meritis ibi est,
ubi talem esse decet, et ea patitur quae talem pati aequum est,
universum regnum Dei nulla sua foeditate deformat. Quamobrem,
quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo divinus, in sola
bona voluntate secundum legem agimus; in caeteris autem secundum legem
agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat, et omnia mutabilia
pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
|
|