QUAESTIO XXIX. Utrum aliquid sit sursum aut deorsum in universo.

Quae sursum sunt sapite (Coloss. III, 2). Ea quae sursum sunt sapere jubemur, spiritualia scilicet, quae non locis et partibus hujus mundi sursum esse intelligenda sunt, sed merito excellentiae suae; ne in ejus mundi parte figamus animum nostrum, quo universo nos debemus exuere. Sursum autem ac deorsum in hujus mundi partibus est. Nam universus nec ipse habet sursum aut deorsum. Corporeus est enim; quia omne visibile corporeum est. Nihil autem in universo corpore sursum aut deorsum est. Cum enim in sex partes motus fieri videatur, qui rectus dicitur, id est, qui circularis non est, in anteriora et posteriora, in dexteriora et sinisteriora, in superiora et inferiora; nulla omnino ratio est cur universo corpori ante ac post nihil sit, et dextera ac laeva, sit autem sursum ac deorsum. Sed eo considerantes decipiuntur, quod sensibus et consuetudini difficile obsistitur. Non enim tam facilis est nobis conversio corporis, quae fit, si quis capite deorsum moveri velit, quam facilis est a dextra in laevam, vel ab anteriore in posteriorem partem. Quamobrem remotis verbis secum ipsi animo satagendum est, ut hoc cernere valeat.