|
Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista
culpa est, imo tanta est, quae in sapientem quemvis hominem cadere
nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior. Multo
minus igitur Deo auctore fit homo deterior. Multo enim praestantior
Dei voluntas, quam hominis sapientis est. Illo autem auctore cum
dicitur, illo volente dicitur. Est ergo vitium voluntatis quo est
homo deterior: quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio
docet, in quo sit quaerendum est.
|
|