|
Ut inter honestum et utile interest, ita et inter fruendum et
utendum. Quanquam enim omne honestum utile, et omne utile honestum
esse, subtiliter defendi queat: tamen quia magis proprie atque
usitatius honestum dicitur quod propter se ipsum expetendum est, utile
autem quod ad aliud aliquid referendum est: secundum hanc differentiam
nunc loquimur, illud sane custodientes, ut honestum et utile nullo
modo sibimet adversentur. Adversari enim haec sibi aliquando imperite
ac vulgariter existimantur. Frui ergo dicimur ea re de qua capimus
voluptatem. Utimur ea quam referimus ad id unde voluptas capienda
est. Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vitium vocatur,
fruendis uti velle, atque utendis frui. Et rursus omnis ordinatio,
quae virtus etiam nominatur, fruendis frui, et utendis uti. Fruendum
est autem honestis, utendum vero utilibus. Honestatem voco
intelligibilem pulchritudinem, quam spiritualem nos proprie dicimus;
utilitatem autem, divinam providentiam. Quapropter quanquam sint
multa pulchra visibilia, quae minus proprie honesta appellantur; ipsa
tamen pulchritudo, ex qua pulchra sunt quaecumque pulchra sunt, nullo
modo est visibilis. Item multa utilia visibilia; sed ipsa utilitas,
ex qua nobis prosunt quaecumque prosunt, quam divinam providentiam
dicimus, visibilis non est. Notum sane sit visibilium nomine omnia
corporalia contineri. Oportet ergo frui pulchris invisibilibus, id
est, honestis: utrum autem omnibus, alia quaestio est; quanquam
fortasse honesta non nisi quibus fruendum est, dici deceat. Utilibus
autem utendum est omnibus, ut quoquo eorum opus est. Et frui quidem
cibo et qualibet corporali voluptate non adeo absurde existimantur et
bestiae: uti autem aliqua re non potest nisi animal quod rationis est
particeps. Scire namque quo quidque referendum sit, non datum est
rationis expertibus; sed neque ipsis rationalibus stultis. Nec uti
quisque potest ea re quae quo referenda sit nescit; nec quisquam potest
scire nisi sapiens. Quare abuti rectius dici solent, qui non bene
utuntur. Non enim cuiquam prodest id quo male utitur; et quod non
prodest, non utique utile est. Utile autem quidquid est, utendo est
utile: ita nemo utitur nisi utili. Non ergo utitur, quisquis male
utitur. Perfecta igitur hominis ratio, quae virtus vocatur, utitur
primo se ipsa ad intelligendum Deum, ut eo fruatur a quo etiam facta
est. Utitur autem caeteris rationalibus animantibus ad societatem,
irrationalibus ad eminentiam. Vitam etiam suam ad id refert, ut
fruatur Deo: ita enim beata est. Ergo et se ipsa utitur; quae
profecto inchoat miseriam per superbiam, si ad se ipsam, non ad Deum
referatur. Utitur etiam corporibus quibusdam vivificandis ad
beneficentiam; sic enim utitur suo corpore: quibusdam assumendis vel
respuendis ad valetudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam,
quibusdam ordinandis ad justitiam, quibusdam considerandis ad aliquod
veritatis documentum: utitur etiam iis a quibus se abstinet, ad
temperantiam. Ita omnibus et sensis et non sensis utitur; nec aliquid
tertium est. Judicat autem de omnibus quibus utitur: de solo Deo non
judicat, quia secundum Deum de caeteris judicat; nec eo utitur, sed
fruitur. Neque enim ad aliquid aliud Deus referendus est. Quoniam
omne quod ad aliud referendum est, inferius est quam id ad quod
referendum est. Nec est aliquid Deo superius, non loco, sed
excellentia suae naturae . Omnia ergo quae facta sunt, in usum
hominis facta sunt, quia omnibus utitur judicando ratio , quae homini
data est. Et ante lapsum quidem non utebatur tolerandis, nec post
lapsum utitur nisi conversus, et quanquam ante mortem corporis, jam
tamen quantum potest Dei amicus, quia libenter servus.
|
|