|
1. Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus.
Quare omnibus partibus ejus cognitis, tota vis erit simplicis
honestatis considerata. Habet igitur partes quatuor: prudentiam,
justitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum
et malarum neutrarumque scientia . Partes ejus, memoria,
intelligentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa
quae fuerunt. Intelligentia, per quam ea perspicit quae sunt.
Providentia, per quam futurum aliquid videtur antequam factum est.
Justitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique
tribuens dignitatem. Ejus initium est ab natura profectum: deinde
quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt: postea res et
ab natura profectas et ab consuetudine probatas, legum metus et religio
sanxit. Natura jus est, quod non opinio genuit, sed quaedam innata
vis inseruit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem
observantiam, veritatem. Religio est quae superioris cujusdam
naturae, quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert. Pietas,
per quam sanguine conjunctis patriaeque benevolens officium, et
diligens tribuitur cultus. Gratia, in qua amicitiarum et officiorum,
alterius memoria, et alterius remunerandi voluntas continetur.
Vindicatio, per quam vis aut injuria, et omnino omne quod obfuturum
est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Observantia, per quam
homines aliqua dignitate antecellentes, cultu quodam et honore
dignamur. Veritas, per quam immutata ea quae sunt aut fuerunt aut
futura sunt dicuntur. Consuetudine autem jus est quod aut leviter a
natura tractum aluit, et majus fecit usus, ut religionem; et si quid
eorum quae ante diximus, a natura profectum, majus factum propter
consuetudinem videmus: aut quod in morem vetustas vulgi approbatione
perduxit. Quod genus pactum est, par, lex , judicatum. Pactum est
quod inter aliquos convenit. Par, quod in omnes aequale est.
Judicatum, de quo alicujus aut aliquorum jam sententiis constitutum
est. Lege jus est, quod in eo scripto, quod populo expositum est ut
observet, continetur. Fortitudo est considerata periculorum
susceptio, et laborum perpessio. Ejus partes, magnificentia,
fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum
et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione agitatio
atque administratio. Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus
multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia
est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum, ac difficilium
voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene
considerata stabilis et perpetua permansio. Temperantia est rationis
in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata
dominatio. Ejus partes, continentia, clementia, modestia.
Continentia est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur.
Clementia, per quam animi temere in odium alicujus illecti
concitatique comitate retinentur . Modestia, per quam pudor honestus
claram et stabilem comparat auctoritatem.
2. Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adjungatur
emolumenti, petenda sunt. Quod ut monstretur, neque ad hoc nostrum
institutum pertinet, et a brevitate praecipiendi remotum est. Propter
se autem vitanda sunt, non ea modo quae iis contraria sunt, ut
fortitudini ignavia, et justitiae injustitia; verum etiam illa quae
propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissime. Quod
genus fidentiae contrarium est diffidentia, et ea re vitium est:
audacia, non contrarium, sed appositum ac propinquum, et tamen vitium
est. Sic unicuique virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo jam
nomine appellatum, ut audacia quae fidentiae, pertinacia quae
perseverantiae finitima est, superstitio quae religioni propinqua est;
aut sine ullo certo nomine: quae omnia item uti contraria rerum bonarum
in rebus vitandis reponemus. Ac de eo quidem genere honestatis, quod
omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo in quo
utilitas quoque adjungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum
videtur.
3. Sunt igitur multa quae nos, cum dignitate, tum fructu quoque suo
ducunt. Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia.
Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Dignitas, alicujus
honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. Amplitudo
est potentia, aut majestas , aut aliquarum copiarum magna abundantia.
Amicitia, voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa
quem diligit, cum ejus pari voluntate. Hic quia de civilibus causis
loquimur, fructus ad amicitiam adjungimus, ut eorum quoque causa
petenda videatur, ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimarint
reprehendant . Quanquam sunt qui propter utilitatem modo petendam
putent amicitiam, sunt qui propter se solum, sunt qui et propter se et
propter utilitatem. Quorum quid verissime statuatur, alius locus erit
considerandi.
|
|