|
Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intelligit, fallitur: et
omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intelligit. Quisquis
igitur ullam rem aliter quam est intelligit, non eam intelligit. Non
ergo potest quidquam intelligi, nisi ut est. Nos autem aliquid non
ita ut est intelligimus, velut hoc ipsum nihil intelligi, quod non ita
ut est intelligitur. Quare non est dubitandum esse perfectam
intelligentiam, qua praestantior esse non possit; et ideo non per
infinitum ire quod quaeque res intelligitur, nec eam posse alium alio
plus intelligere.
|
|