|
Si vitium est non metuere, non est amandum. Sed nemo beatissimus
metuit, et nemo beatissimus in vitio est. Non est itaque vitium non
metuere. At audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit, audax
est; quanquam omnis qui audet, non metuat. Item cadaver omne non
metuit. Quapropter cum commune sit non metuere beatissimo et audaci et
cadaveri, sed beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax
per temeritatem, cadaver quia omni sensu caret; neque non amandum est
non metuere, quoniam beati esse volumus; neque solum amandum, quoniam
audaces et inanimes esse nolumus.
|
|