|
1. Quoniam quidquid non vivit non metuit, neque vita carendum
quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus; amandum est sine
metu vivere. Sed rursus quia vita metu carens, etiam, si
intelligentia careat, non est appetenda; amandum est sine metu cum
intellectu vivere. Idne solum amandum? an amor quoque ipse amandus
est? Ita vero, quando sine hoc illa non amantur. Sed si propter
alia quae amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur . Nihil
enim aliud est amare, quam propter se ipsam rem aliquam appetere. Num
igitur propter se ipsum amor appetendus est, cum quando desit quod
amatur, ea sit indubitata miseria? Deinde cum amor motus quidam sit,
neque ullus sit motus nisi ad aliquid; cum quaerimus quid amandum sit,
quid sit illud ad quod moveri oporteat, quaerimus. Quare si amandus
est amor, non utique omnis amandus est. Est enim et turpis, quo
animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas
dicitur, omnium scilicet malorum radix. Et ideo non amandum est,
quod manenti et fruenti amori auferri potest. Cujus ergo rei amor
amandus est, nisi ejus quae non potest deesse dum amatur? Id autem
est, quod nihil est aliud habere quam nosse . Porro aurum et omne
corpus non hoc est habere quod nosse: non itaque amandum est. Et
quoniam potest aliquid amari, nec haberi, non solum ex his quae amanda
non sunt, ut pulchrum aliquod corpus, sed etiam eorum quae amanda
sunt, ut beata vita; et rursus potest aliquid haberi, nec amari, ut
compedes: jure quaeritur utrum possit quispiam id quod habere nihil est
nisi nosse, non amare cum habeat, id est, noverit. Sed cum videamus
nonnullos non ob aliud, verbi gratia, discere numeros, nisi ut eadem
disciplina pecuniosi fiant, aut hominibus placeant; quam cum
didicerint, ad eumdem finem referunt, quem sibi cum discerent,
proposuerant; neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse:
fieri potest ut habeat quisque aliquid, quod habere, hoc sit quod
nosse, neque amet tamen. Quanquam bonum quod non amatur, nemo potest
perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse quantum sit bonum,
quo non fruitur? Non autem fruitur, si non amat: nec habet igitur
quod amandum est, qui non amat, etiam si amare possit, qui non
habet. Nemo igitur beatam vitam novit, et miser est: quoniam si
amanda est, sicuti est, hoc est eam nosse quod habere .
2. Quae cum ita sint, quid est aliud beate vivere, nisi aeternum
aliquid cognoscendo habere? Aeternum est enim, de quo solo recte
fiditur, quod amanti auferri non potest: idque ipsum est quod nihil
sit aliud habere quam nosse. Omnium enim rerum praestantissimum est
quod aeternum est: et propterea id habere non possumus, nisi ea re qua
praestantiores sumus, id est mente. Quidquid autem mente habetur,
noscendo habetur; nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte
amatur. Neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola
potest. Namque amor appetitus quidam est: et videmus etiam caeteris
animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat,
in tali pace et tranquillitate vacabit mente contemplari quod aeternum
est. Ergo etiam caeteris suis partibus amare animus debet hoc tam
magnum quod mente cognoscendum est. Et quoniam id quod amatur,
afficiat ex se amantem necesse est; fit ut sic amatum quod aeternum
est, aeternitate animum afficiat. Quocirca ea demum vita beata, quae
aeterna est. Quid vero aeternum est, quod aeternitate animum
afficiat, nisi Deus? Amor autem rerum amandarum, charitas vel
dilectio melius dicitur. Quare omnibus cogitationis viribus
considerandum est saluberrimum illud praeceptum, Diliges Dominum
Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente
tua (Matth. XXII, 37); et illud quod ait Dominus Jesus,
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et
quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3).
|
|