|
1. Charitatem voco, qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante
contemnenda: id est, quod aeternum est, et quod amare ipsum aeternum
potest. Deus igitur et animus quo amatur , charitas proprie dicitur
purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur : hanc et
dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus,
ut malit homo ejus esse quam suus, tunc vere animo summeque
consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo
appetitu satagente, sed tantum prompta et oblata sumentibus.
Charitatis autem venenum est, spes adipiscendorum aut retinendorum
temporalium. Nutrimentum ejus est, imminutio cupiditatis;
perfectio, nulla cupiditas. Signum profectus ejus, imminutio
timoris; signum perfectionis ejus, nullus timor: quia et radix est
omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10); et, consummata
dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Quisquis
igitur eam nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus. Est autem
cupiditas, amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Hujus minuendae
initium est, Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest.
Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est,
Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Nemo est
quippe qui non magis dolorem fugiat, quam appetat voluptatem:
quandoquidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus
absterreri dolorum metu; quod cum in earumdem consuetudinem verterit,
domitae et mansuetae vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio,
quae cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non
timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta
peccata astutissimas fallacias comparat; eo fit ut homines quos nondum
delectat pulchritudo virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur,
quae verissime per sanctos et divinos viros praedicantur, et quod
celant hominibus, Deo celari non posse consentiant, difficilius
domentur quam ferae. Ut autem timeatur Deus, divina providentia regi
universa persuadendum est; non tam rationibus, quas qui potest inire,
potest jam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel
recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quae ipsa
divina providentia procurante, sive in Vetere, sive in Novo
Testamento excellentissimam auctoritatem religionis recepit. Simul
autem agendum est et de poenis peccatorum, et de praemiis recte
factorum.
2. Jam vero cum aliqua non peccandi consuetudo, quod onerosum
putabatur, facile esse persuaserit; incipiat gustari dulcedo
pietatis, et commendari pulchritudo virtutis, ut charitatis libertas
prae servitute timoris emineat. Tunc jam persuadendum est fidelibus
praecedentibus regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum
moveant, quid intersit inter duos homines, veterem et novum,
exteriorem et interiorem, terrenum et coelestem; id est, inter eum
qui bona carnalia et temporalia, et eum qui spiritualia et aeterna
sectatur: monendumque ne peritura beneficia et transeuntia exspectentur
a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt; sed firma et
sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quae in hoc mundo bona
putantur et mala, penitus contemnenda sunt. Hic praestantissimum
illud et unicum exemplum Dominici hominis proponendum est , qui cum se
tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit
quae magna bona, et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant: quos
mores et disciplinam, ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto
illud magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus ejus,
et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque
innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est.
3. At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae,
cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut
per aliqua facta mirabilia, aut per difficilem continentiam sive
patientiam, aut per aliquam largitionem, aut nomine scientiae vel
eloquentiae: in eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia
proferantur ea quae scripta sunt de laude charitatis, et de inanitate
jactantiae; doceaturque quam sit pudendum eis placere velle, quos
nolis imitari. Aut enim boni sunt, et nihil magnum est a malis
laudari; aut boni sunt, et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt,
virtute boni sunt: virtus autem non appetit quod in aliorum hominum
potestate est. Qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit
laudem; qui malos, non dignus est laude. Si autem placere hominibus
ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum; non jam hoc, sed aliud
cupis. Qui autem placere cupit, necessarium adhuc habet timorem:
primum, ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur;
deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans
perdat quod daturus est Deus.
4. Sed devicta ista cupiditate, cavenda superbia est. Difficile
est enim ut dignetur consociari hominibus, qui eis placere jam non
desiderat, et plenum se virtutibus putat. Itaque adhuc necessarius
est timor, ne illud etiam quod videtur habere, auferatur ab eo
(Matth. XXV, 29); et manibus ac pedibus ligatis mittatur in
tenebras exteriores (Id. XXII, 13). Quapropter Dei timor
non solum inchoat, sed etiam perficit sapientem. Is est autem qui
summe diligit Deum, et proximum tanquam se ipsum. Quae autem in hoc
itinere pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis
uti oporteat, alia quaestio est.
|
|