|
Ut sit homo deterior aut in ipso causa est, aut in alio aliquo, aut
in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est. Aut si ita accipitur in
nihilo, quod homo ex nihilo factus est, vel ex iis quae ex nihilo
facta sunt; rursum in ipso erit causa, quod ejus quasi materies est
nihilum. Si in alio aliquo, utrum in Deo, an in quolibet alio
homine; an in eo quod neque Deus, neque homo sit. Sed non in Deo;
bonorum enim Deus causa est. Si ergo in homine, aut vi, aut
suasione. Sed vi nullo modo, ne sit Deo valentior. Siquidem Deus
ita optime hominem fecit, ut si vellet manere optimus, nullo
resistente impediretur. Suasione autem alterius hominis si concedimus
hominem depravari, rursum quaerendum erit, suasor ipse a quo
depravatus sit. Non enim potest pravus non esse talium suasor.
Restat nescio quid, quod nec Deus, nec homo sit: sed tamen hoc
quidquid est , aut vim intulit, aut suasit. De vi hoc respondetur
quod supra: de suasione autem quidquid est, quia suasio non cogit
invitum, ad ejusdem hominis voluntatem causa depravationis ejus redit,
sive aliquo, sive nullo suadente depravatus sit.
|
|