|
Ex diversis visis diversus appetitus animarum est, ex diverso appetitu
diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa
consuetudo, ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa
autem visa ordo rerum facit: occultus quidem, sed sub divina
providentia certus tamen. Non itaque ob hoc putandum est diversas esse
naturas animarum, quia diversae sunt voluntates; cum etiam unius
animae voluntas pro temporum diversitate varietur. Siquidem alio
tempore dives esse cupit, alio tempore, contemptis divitiis sapiens
esse desiderat: et in ipso temporalium appetitu alio tempore uni homini
negotiatio, et alio tempore militia placet.
|
|