QUAESTIO XLI. Cum omnia Deus fecerit, quare non aequalia fecerit.

Quia non essent omnia, si essent aequalia: non enim essent multa rerum genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas, et deinceps usque ad ultimas ordinatas habens creaturas: et hoc est quod dicitur, omnia.