|
Quia omne pulchrum a summa pulchritudine est, quod Deus est:
temporalis autem pulchritudo rebus decedentibus succedentibusque
peragitur. Habet autem decorem suum in singulis quibusque hominibus
singula quaeque aetas ab infantia usque ad senectutem. Sicut ergo
absurdus est, qui juvenilem tantum aetatem vellet esse in homine
temporibus subdito; invideret enim caeteris pulchritudinibus, quae
caeteris aetatibus suas vices atque ordinem gerunt: sic absurdus est,
qui in ipso universo genere humano unam aetatem desiderat; nam et ipsum
tanquam unus homo aetates suas agit. Nec oportuit venire divinitus
magistrum, cujus imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore
juventutis . Ad hoc valet quod Apostolus dicit, sub lege tanquam sub
paedagogo parvulos custoditos (Galat. III, 23, 24), donec
veniret cui servabatur, qui per Prophetas promissus erat. Aliud enim
est quod divina providentia quasi privatim cum singulis agit, aliud
quod generi universo tanquam publice consulit . Nam et quicumque
singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi eadem veritate suarum
singillatim aetatum opportunitate illustrati sunt: a qua veritate, ut
populus sapiens fieret, ipsius generis humani opportuna aetate homo
susceptus est.
|
|