|
1. Non eos appellarunt mathematicos veteres, qui nunc appellantur;
sed illos qui temporum numeros motu coeli ac siderum pervestigarunt, de
quibus rectissime dicitur in Scripturis sanctis: Iterum nec his debet
ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare
saeculum; quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt (Sap.
XIII, 8, 9)? Mens enim humana de visibilibus judicans,
potest agnoscere omnibus visibilibus se ipsam esse meliorem. Quae
tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur
esse, mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem:
atque ita adhaerens post ipsam, sicut dictum est, Adhaesit anima mea
post te (Psal. LXII, 9); beata efficitur, intrinsecus
inveniens etiam omnium visibilium Creatorem atque Dominum; non
quaerens extrinsecus visibilia, quamvis coelestia: quae aut non
inveniuntur, aut cum magno labore frustra inveniuntur, nisi ex eorum
quae foris sunt pulchritudine, inveniatur artifex qui intus est, et
prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines
operatur.
2. Adversus eos autem qui nunc appellantur mathematici, volentes
actus nostros corporibus coelestibus subdere, et nos vendere stellis,
ipsumque pretium, quo vendimur, a nobis accipere, nihil verius et
brevius dici potest, quam eos non respondere, nisi acceptis
constellationibus. In constellationibus autem notari partes, quales
trecentas sexaginta dicunt habere signiferum circulum: motum autem
coeli per unam horam fieri in quindecim partibus, ut tanta mora
quindecim partes oriantur, quantam tenet una hora. Quae partes
singulae sexaginta minutas habere dicuntur. Minutas autem minutarum
jam in constellationibus, de quibus futura praedicere se dicunt, non
inveniunt; conceptus autem geminorum quoniam uno concubitu efficitur,
attestantibus medicis, quorum disciplina multo est certior atque
manifestior, tam parvo puncto temporis contingit, ut in duas minutas
minutarum non tendatur. Unde ergo in geminis tanta diversitas
actionum, et eventuum, et voluntatum, quos necesse est eamdem
constellationem conceptionalem habere, et amborum unam constellationem
dari mathematico , tanquam unius hominis? Si autem ad genitales
constellationes se tenere voluerint, ipsis geminis excluduntur, qui
plerumque ita post invicem funduntur ex utero, ut hoc temporis
intervallum rursus ad minutas minutarum revertatur, quas tractandas in
constellationibus nunquam accipiunt, nec possunt tractare. Cum autem
multa vera eos praedixisse dicatur, ideo fit, quia non tenent homines
memoria falsitates erroresque eorum: sed non intenti, nisi in ea quae
illorum responsis provenerint, ea quae non provenerint obliviscuntur:
et ea commemorant, quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam
obscura rerum sorte contingunt. Quod si peritiae illorum volunt
tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas
quaslibet, de quibus plerumque pro voluntate sors exit. Quod si non
arte de codicibus exit saepe versus futura praenuntians, quid mirum si
etiam ex animo loquentis, non arte, sed sorte exit aliqua praedictio
futurorum?
|
|