|
1. Ideas Plato primus appellasse perhibetur : non tamen si hoc
nomen antequam ipse institueret, non erat, ideo vel res ipsae non
erant, quas ideas vocavit, vel a nullo erant intellectae; sed alio
fortasse atque alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt. Licet
enim cuique rei incognitae , quae nullum habeat usitatum nomen,
quodlibet nomen imponere. Nam non est verisimile, sapientes aut
nullos fuisse ante Platonem; aut istas quas Plato, ut dictum est,
ideas vocat, quaecumque res sint, non intellexisse: siquidem tanta in
eis vis constituitur, ut nisi his intellectis sapiens esse nemo
possit. Credibile est etiam praeter Graeciam fuisse in aliis gentibus
sapientes: quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiae
perficiendae gratia satis testatus est, sed etiam in libris suis
commemorat. Hos ergo, si qui fuerunt, non existimandum est ideas
ignorasse, quamvis alio fortasse eas nomine vocaverint. Sed de nomine
hactenus dictum sit: rem videamus, quae maxime consideranda atque
noscenda est, in potestate constitutis vocabulis, ut quod volet
quisque, appellet rem quam cognoverit.
2. Ideas igitur latine possumus vel formas vel species dicere, ut
verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab
interpretandi quidem proprietate discedimus; rationes enim graece
LOGOI appellantur, non ideae: sed tamen quisquis hoc vocabulo uti
voluerit, a re ipsa non aberrabit . Sunt namque ideae principales
formae quaedam, vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae
ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese
habentes, quae in divina intelligentia continentur. Et cum ipsae
neque oriantur, neque intereant; secundum eas tamen formari dicitur
omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit.
Anima vero negatur eas intueri posse, nisi rationalis, ea sui parte
qua excellit, id est ipsa mente atque ratione, quasi quadam facie vel
oculo suo interiore atque intelligibili. Et ea quidem ipsa rationalis
anima non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura fuerit, haec
asseritur illi visioni esse idonea: id est, quae illum ipsum oculum
quo videntur ista, sanum, et sincerum, et serenum, et similem his
rebus quas videre intendit, habuerit. Quis autem religiosus et vera
religione imbutus, quamvis nondum possit haec intueri, negare tamen
audeat, imo non etiam profiteatur, omnia quae sunt, id est,
quaecumque in suo genere propria quadam natura continentur, ut sint,
Deo auctore esse procreata, eoque auctore omnia quae vivunt vivere,
atque universalem rerum incolumitatem, ordinemque ipsum quo ea quae
mutantur, suos temporales cursus certo moderamine celebrant, summi
Dei legibus contineri et gubernari? Quo constituto atque concesso,
quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si
recte dici vel credi non potest, restat ut omnia ratione sint condita.
Nec eadem ratione homo, qua equus: hoc enim absurdum est existimare.
Singula igitur propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes
ubi arbitrandum est esse, nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim
extra se quidquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret quod
constituebat: nam hoc opinari sacrilegum est. Quod si hae rerum
omnium creandarum creatarumve rationes in divina mente continentur,
neque in divina mente quidquam nisi aeternum atque incommutabile potest
esse; atque has rerum rationes principales appellat ideas Plato: non
solum sunt ideae, sed ipsae verae sunt, quia aeternae sunt, et
ejusmodi atque incommutabiles manent; quarum participatione fit ut sit
quidquid est, quoquomodo est. Sed anima rationalis inter eas res quae
sunt a Deo conditae, omnia superat; et Deo proxima est, quando pura
est; eique in quantum charitate cohaeserit, in tantum ab eo lumine
illo intelligibili perfusa quodam modo et illustrata cernit, non per
corporeos oculos, sed per ipsius sui principale, quo excellit, id est
per intelligentiam suam, istas rationes, quarum visione fit
beatissima. Quas rationes, ut dictum est, sive ideas, sive formas,
sive species, sive rationes licet vocare, et multis conceditur
appellare quod libet , sed paucissimis videre quod verum est.
|
|