|
Quaeri solet quomodo post resurrectionem atque immutationem corporis,
quae sanctis promittitur, cogitationes nostras videre possimus.
Conjectura itaque capienda est ex ea parte corporis nostri, quae plus
habet lucis; quoniam angelica corpora, qualia nos habituros speramus,
lucidissima atque aetherea esse credendum est : si ergo multi motus
animi nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod nullus
motus animi latebit, eum totum fuerit corpus aethereum, in cujus
comparatione isti oculi caro sunt.
|
|