|
Quia sunt etiam sacra spiritualia, quorum imagines carnalem populum
celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris
fieret . Quorum duorum populorum differentiam etiam in unoquoque
nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem
necesse est agat, donec veniat ad juvenilem aetatem; ubi jam non est
necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritualia voluntate
converti, et intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine recte
educato, ordine naturae disciplinaque contingit , hoc proportione in
universo genere humano fieri per divinam providentiam, peragique
pulcherrimum est.
|
|