QUAESTIO V. Utrum animal irrationale beatum esse possit.
Animal quod caret ratione, caret scientia. Nullum autem animal quod scientia caret, beatum esse potest. Non igitur cadit in animalia rationis expertia ut beata sint.