|
1. Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura
commemoret, et in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit,
Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die
in diem (II Cor. IV, 16); quaeri potest utrum unus horum
factus sit ad imaginem et similitudinem Dei. Nam illud stultum est
quaerere, si unus, quis horum? Quis enim dubitat eum potius qui
renovatur, quam eum qui corrumpitur, dicere? Utrum autem ambo,
magna quaestio est . Nam si exterior homo est Adam, et interior
Christus, bene ambo intelliguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo
factus est, bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis
effectus sit, non absurde videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere,
imaginem Dei et similitudinem amittere. Ac per hoc ipse renovatur,
et ipse est interior: quomodo ergo est ipse et exterior? An secundum
corpus; ut interior sit secundum animam, et interioris sit resurrectio
et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est
peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est justitiae?
Quos item duos homines sic appellat, ut unum veterem, quem debemus
exuere, alterum novum, et eum induendum commemoret (Coloss.
III, 9, 10): quorum rursus illum appellat imaginem terreni
hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam;
alterum imaginem coelestis hominis (I Cor. XV, 49), quia
secundum justitiam secundi hominis geritur, qui est Jesus Christus.
Exterior autem homo, qui nunc corrumpitur, futura resurrectione
renovabitur, cum istam mortem persolverit, quam naturae debet, lege
illa quae in paradiso data est .
2. Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus
factum ad similitudinem Dei, facile intelligit qui diligenter attendit
quod dictum est, Et fecit Deus omnia bona valde (Gen. I,
31). Nemo enim dubitat quod sit ipse primitus bonus. Multis enim
modis dici res possunt similes Deo: aliae secundum virtutem et
sapientiam factae, quia in ipso est virtus et sapientia non facta;
aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et primitus vivit;
aliae in quantum sunt, quia ille summe et primitus est. Et ideo quae
tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte, sed
exigue sunt ad similitudinem ejus; quia et ipsa bona sunt in ordine
suo, cum sit ille super omnia bonus, a quo omnia bona procedunt.
Omnia vero quae vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant
similitudinem. Quod enim vivit, etiam est: non autem quidquid est,
etiam vivit. Jam porro quae sapiunt, ita illi similitudine sunt
proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat
sapientiae, et vivit et est: quod autem vivit, necesse est ut sit,
non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse
sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad
imaginem, ut nulla natura interposita formetur; et ideo nihil sit Deo
conjunctius. Et sapit enim, et vivit, et est: qua creatura nihil
est melius.
3. Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus
sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus
communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus
ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et iste homo particeps
dicitur similitudinis Dei; non solum quia vivit, quod etiam in
bestiis apparet; sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem,
quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione
carentibus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium
terrenorum corpora, non pronum in alvum prostratum est, cum sit
visibile, sed ad intuendum coelum erectum, quod est principium
visibilium; quanquam non sua, sed animae praesentia vivere
cognoscatur: tamen non modo quia est, et in quantum est, utique bonum
est: sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum coelum sit aptius,
magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei, quam caetera corpora
animalium factum jure videri potest. Tamen quia homo sine vita non
recte appellatur ; non corpus solum homo exterior, neque sola vita
quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse
intelligitur.
4. Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo
Dei, qui etiam Filius dicitur; aliud ad imaginem et similitudinem
Dei, sicut hominem factum accipimus . Sunt etiam qui non frustra
intelligant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem: cum si una
res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem
mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa
veritate formatur, qui etiam spiritus dicitur: non ille Spiritus
sanctus, qui est ejusdem substantiae, cujus et Pater et Filius, sed
spiritus hominis. Nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid
agatur in homine, nisi spiritus hominis; et nemo scit quid agatur in
Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Item de spiritu
hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum, et animam et corpus
(I Thess. V, 23). Et iste enim factus est a Deo, sicut et
caetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito
quoniam Dominus corda hominum novit; et qui finxit spiritum omnibus,
ipse scit omnia (Prov. XVI, 2). Ergo iste spiritus ad
imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est
intelligentia veritatis: haeret enim veritati nulla interposita
creatura. Caetera hominis ad similitudinem facta videri volunt; quia
omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est, etiam
imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus
ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita,
ne quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid
tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est
quam in toto, nec dignitati animae convenit; quanto minus majestati
Dei?
|
|