|
Divinae Scripturae a terreno et humano sensu ad divinum et coelestem
nos erigentes, usque ad ea verba descenderunt, quibus inter se
stultissimorum etiam utitur consuetudo. Itaque earum etiam affectionum
nomina, quas animus noster patitur, quas longissime a Deo esse
sejunctas jam qui melius sapit intelligit, non dubitaverunt illi viri
per quos locutus est Spiritus sanctus, opportunissime in libris
ponere. Ut, verbi gratia, quoniam difficillimum est ut homo aliquid
vindicet sine ira, vindictam Dei quae omnino sine ista perturbatione
fit, iram tamen vocandam judicaverunt . Item quia conjugis castitatem
zelando viri custodire consueverunt, illam Dei providentiam per quam
praecipitur atque agitur ne anima corrumpatur, et deos alios atque
alios sequens quodam modo meretricetur, zelum Dei appellaverunt. Sic
et manum Dei, vim qua operatur; et pedes Dei, vim qua in omnia
custodienda et gubernanda pertendit; et aures Dei vel oculos Dei,
vim qua omnia percipit atque intelligit; et faciem Dei, vim qua se
manifestat atque dignoscitur; et caetera in hunc modum, propterea
scilicet quia nos ad quos sermo fit, et manibus solemus operari, et
pedibus incedere, et quo fert animus pervenire, et auribus atque
oculis caeterisque sensibus corporis corporalia percipere, et facie
innotescere: et si quid aliud ad hanc tanquam regulam pertinet. Hoc
modo igitur, quoniam mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non
facile solemus nisi poenitendo, quanquam divina providentia serena
mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare,
accommodatissime tamen ad humilem humanam intelligentiam ea quae
incipiunt esse, neque perseverant quantum perseveratura sperata sunt,
quasi per poenitentiam Dei dicuntur ablata.
|
|