|
1. Quisquis duorum Testamentorum dispensationes, pro temporum
congruentia, generis humani diligenter aetatibus distributas intuetur,
satis, quantum existimo, intelligit quid proprie priori aetati generis
humani, quid posteriori conveniat. Divina enim providentia pulchre
omnia moderante, ita universa generationum series ab Adam usque ad
finem saeculi administratur, tanquam unius hominis a pueritia usque ad
senectutem temporis sui tractum aetatis gradibus terminantis. Et ideo
virtutum etiam gradus in moribus, donec veniatur ad summam hominis
perfectamque virtutem, oportet eum distinguere, qui divinis
lectionibus pium animum intendit: ne forte cum invenerit aliquando
parvis parva, aliquando majora majoribus imperari, reputans in
comparatione majorum peccata esse illa quae minora sunt, non arbitretur
decuisse ut talia Deus hominibus imperaret. Sed nunc de virtutum
gradibus nimis longum est disputare. Verumtamen quod ad praesentem
quaestionem discutiendam satis est, quantum ad decipiendum attinet,
summa et perfecta virtus est neminem decipere, atque illud exhibere
quod dictum est, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non
(Matth. V, 37). Sed quia hoc eis imperatum est, quibus jam
regnum coelorum promissum est; magna autem virtus est haec implere
majora, quibus debetur hoc praemium; Regnum enim coelorum vim
patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Id. XI, 12):
quaerendum est quibus gradibus ad istam summitatem perfectionemque
veniatur: in quibus utique gradibus inveniuntur illi, quibus adhuc
terrenum regnum promittebatur, quo promisso tanquam parvuli
praeluderent, et ab uno Deo , qui est omnium Dominus, interim
terrenis gaudiis, quibus adhuc inhiabant, impetratis, inde
proficientes et spiritu crescentes auderent etiam sperare coelestia.
Sicut ergo summa et prope divina virtus est, neminem decipere; sic
ultimum vitium est, quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad illam
summam virtutem tendentibus gradus est, neminem quidem vel amicum, vel
ignotum, sed tamen inimicum aliquando decipere. Unde etiam illud a
poeta dictum prope jam proverbii consuetudinem obtinuit:
|
Dolus, an virtus, quis in hoste requirat?
|
|
Sed quoniam et ipse hostis potest plerumque injuste decipi, veluti cum
pactum aliquod fit de temporali pace, quas inducias vocant, et non
servatur fides, et caetera talia; multo est purgatior summaeque illi
virtuti propinquior, qui quanquam velit hostem decipere, non eum tamen
decipit nisi auctoritate divina. Deus enim novit vel solus, vel certe
longe excellentius quam homines atque sincerius, qua quisque poena
praemiove sit dignus.
2. Quapropter Deus quidem per seipsum neminem decipit; est enim
Pater Veritatis: et Veritas, et Spiritus Veritatis: dignis tamen
digna distribuens (quoniam hoc quoque pertinet ad justitiam et
veritatem), utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in
gradibus earum, ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se
ipsum eum non decipiat, sed neque per talem hominem, qui jam
congruenter diligit, et custodire persistit, Sit in ore vestro,
Est, est; Non, non; neque per angelum, cui non convenit persona
fallaciae: sed aut per talem hominem, qui nondum se hujusmodi
cupiditatibus exuit; aut per talem angelum, qui pro suae voluntatis
perversitate vel ad vindictam peccatorum, vel ad exercitationem
purgationemque eorum qui secundum Deum renascuntur, in infimis naturae
gradibus ordinatus est. Legimus enim deceptum regem falso vaticinio
pseudoprophetarum: et ita legimus, ut neque sine divino judicio factum
inveniamus, quoniam dignus erat ille sic decipi; neque per eum
angelum, quem deceptionis officium suscipere non deceret; sed per
angelum erroris, qui sibi ultro tales partes imponi cum laetitia
postulavit (III Reg. XXII, 6-36). Quibusdam enim
Scripturarum locis apertius aliquid exponitur, quod diligens et pius
lector etiam in aliis locis, in quibus minus aperitur, intelligat.
Deus enim noster sic ad salutem animarum divinos libros Spiritu sancto
moderatus est, ut non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris
exercere nos vellet. Ex hac igitur ineffabili atque sublimi rerum
administratione, quae fit per divinam providentiam, quasi transcripta
est naturalis lex in animam rationalem, ut in ipsa vitae hujus
conversatione moribusque terrenis homines talium distributionum imagines
servent. Hinc est quod judex damnatum percutere indignum sua persona
et nefarium judicat: ejus tamen jussu hoc facit carnifex, qui pro sua
cupiditate sic ordinatus est in officio, ut percutiat legum moderatione
damnatum, qui posset etiam innocentem sua crudelitate percutere. Nam
neque per se ipsum hoc judex facit, neque per principem vel advocatum,
aut aliquem in officio suo, cui tale ministerium non convenienter
imponitur. Hinc est etiam quod irrationalibus animantibus utimur ad
eas res quas per homines agi nefarium est. Nam utique dignus est fur
morsu lacerari: id tamen homo non per se ipsum agit, aut per filium,
aut per domesticum, aut etiam per famulum suum; sed per canem, quam
bestiam talia facere pro naturae suae gradibus decet. Cum igitur
quosdam pati aliquid deceat, quod alios facere non deceat; ministeria
quaedam sunt media, quibus digna injunguntur officia; ut eis utens
ipsa justitia, non solum talia pati quemque imperet, qualia pati eum
decet, sed etiam iis facientibus, quos talia facere non minus decet.
Quapropter cum et Aegyptii deceptione digni essent, et populus
Israel pro illa aetate generis humani in tali adhuc gradu morum
constitutus esset, ut non indigne hostem deciperet; factum est ut
juberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut vasa
aurea et argentea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant,
et peterent ab Aegyptiis non reddituri, et acciperent quasi reddituri
(Exod. III, 22). Quam et mercedem tam diuturni laboris atque
operis pro talium animarum gradu non injustam Deus esse voluit, et
poenam illorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt.
Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium et impium esse
quis non intelligat? sed meritorum et personarum justissimus
distributor, faciens quaedam per se ipsum, quae illo solo digna sunt,
eique soli conveniunt; sicuti est illuminare animas, et se ipsum eis
ad perfruendum praebendo, sapientes beatasque praestare: alia per
servientem sibi creaturam, integerrimis legibus pro meritis ordinatam,
quaedam eorum jubens, quaedam permittens, usque ad passerum
administrationem, sicut Dominus in Evangelio dicit, et usque ad feni
decorem, usque ad numerum etiam capillorum nostrorum divina providentia
pertendente atque veniente (Matth. X, 29, 30, et Luc.
XII, 27, 28). De qua etiam dictum est: Pertendit a fine
usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII,
1).
3. Quod autem per animarum ministeria suis legibus servientia Deus
puniat, et digne digna supplicia retribuat, cum ipse tranquillissimus
maneat, apertissime ita scriptum est: Ipsum quoque qui puniri non
debeat, condemnare, exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua
justitiae initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te
parcere facis. Virtutem enim tu ostendis, qui non crederis esse in
virtute consummatus, sed in iis qui sciunt audaciam traducis. Tu
autem Dominus virtutum, cum tranquillitate judicas, et cum magna
reverentia disponis nos (Id. XII, 15-18).
4. Item quod primo in terrenis rebus fit gradus ad coelestem
justitiam, quae jam firmioribus imperatur, Dominus ostendit, cum
ait: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis
(Luc. XVI, 12)? Et quod pro suis gradibus animae doceantur,
et ipse Dominus demonstrat dicens: Multa habeo vobis dicere; sed
nunc non potestis portare illa (Joan. XVI, 12). Et
Apostolus, cum ait: Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus. Lac vobis potum dedi, non
escam; neque enim poteratis: sed neque adhuc potestis; adhuc enim
estis carnales (I Cor. III, 1, 2). Quod enim in istis
secundum gradus suos actum est, hoc in universo genere humano agi
cognoscimus, ut alia carnali populo, alia spirituali, pro temporum
congruentia juberentur. Non ergo mirum si hostem decipi dignum
decipere jussi sunt, qui erant adhuc digni hostem decipere. Non enim
jam erant idonei quibus diceretur, Diligite inimicos vestros; sed
tales erant quibus tantummodo dici oporteret , Diliges proximum tuum,
et oderis inimicum tuum (Matth. V, 44, 43). Adhuc enim ille
proximus quam late intelligendus esset, non erat temporis tradere.
Inchoatio ergo quaedam facta est sub paedagogo, ut magistro perfectio
servaretur: cum tamen idem Deus, et paedagogum parvulis dederit,
legem illam scilicet per famulum suum; et magistrum grandioribus , id
est, Evangelium per Unicum suum.
|
|