|
Omne quod est, aut eodem modo semper est, aut non. Et omnis anima
omni corpore melior est. Melius est enim omne quod vivificat, quam id
quod vivificatur: corpus autem ab anima vivificari, non a corpore
animam, nemo ambigit . Quod autem corpus non est, et tamen aliquid
est, aut anima est, aut ea melius aliquid. Deterius enim omni
corpore nihil est: quia et si materiam quis dixerit, unde ipsum corpus
fit; recte, quoniam caret omni specie, nihil dicitur. Rursus inter
corpus et animam, quod melius sit corpore, deterius anima, non
invenitur. Si quid enim esset medium, aut vivificaretur ab anima,
aut vivificaret animam, aut neutrum: aut vivificaret corpus, aut
vivificaretur a corpore, aut neutrum. At quidquid vivificatur ab
anima, corpus est: si quid autem vivificat animam, melius est quam
anima. Rursum quo vivificatur corpus, anima est: quod vivificatur a
corpore, nihil est. Neutrum vero, id est, nullius vitae indigens
nullamque vitam tribuens, aut omnino nihil est, aut aliquid et corpore
et anima melius. Sed utrum quid tale sit in rerum natura, alia
quaestio est. Nunc interim ratio comperit nihil inter corpus et animam
esse, quod sit corpore melius, anima deterius. Quod autem est omni
anima melius, id Deum dicimus ; cui, quisquis eum intelligit,
junctus est. Quod enim intelligitur verum est, nec omne quod creditur
verum est. Quidquid autem verum est, atque a sensibus et a mente
sejunctum est, credi tantum, non tamen sentiri aut intelligi potest.
Deo igitur junctum est quod intelligit Deum. Intelligit autem
rationalis anima Deum. Nam intelligit quod semper ejusmodi est,
neque ullam patitur mutationem. At et corpus per tempus et locos, et
anima ipsa rationalis, quod aliquando sapiens, aliquando stulta est,
mutationem patitur. Quod autem semper eodem modo est, melius profecto
est quam id quod non ita est. Nec quidquam est melius rationali
anima, nisi Deus. Cum igitur intelligit aliquid quod semper eodem
modo sese habet, ipsum sine dubio intelligit. Haec autem est ipsa
veritas; cui quia intelligendo anima rationalis jungitur, et hoc bonum
est animae, recte accipitur id esse quod dictum est, Mihi autem
adhaerere Deo bonum est.
|
|