|
Denarius numerus potest significare universitatis scientiam. Quae si
ad interiora et intelligibilia referatur, quae senario numero
significantur, fit quasi decies sexies, quod est sexaginta: si ad
terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt,
fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginae ergo, sunt animae
regnantes in intelligibilibus et spiritualibus. Concubinae, quae
mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est, Acceperunt
mercedem suam (Matth. VI, 2). Adolescentulae quarum non est
numerus, quarum non est determinata scientia, et diversis dogmatibus
periclitari possunt: ut numerus, quod dictum est, significet certam
et indubitatam confirmationem scientiae.
|
|