|
Sex, novem, duodecim, decem et octo, haec in unum fiunt quadraginta
quinque. Adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex: hoc sexies,
fiunt ducenta septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic
procedere et perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat
similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem,
deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo diebus
formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum, et hinc jam
reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur.
Quadraginta ergo quinque diebus addito uno, quod significat summam:
quia sex et novem et duodecim et decem et octo in unum coactis, fiunt
quadraginta quinque: addito ergo, ut dictum est, uno, fiunt
quadraginta sex. Qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium
numerum, qui hujus ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta
sex: id est, novem menses et sex dies, qui computantur ab octavo
calendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, quia eodem die
etiam passus est, usque ad octavum calendas januarias, quo die natus
est. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse
templum, quod corpus ejus significabat (Joan. II, 20, 21):
ut quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in
corporis Dominici perfectione .
|
|