|
1. Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei (I
Cor. III, 22, 23). Si a capite numerentur, inveniuntur
unum, duo, tria, quatuor. Item: Caput mulieris vir, caput viri
Christus, caput autem Christi Deus (Id. XI, 3). Si eodem
modo numerentur, inveniuntur similiter unum, duo, tria et quatuor.
Porro unum et duo et tria et quatuor simul ducta fiunt decem.
Quapropter disciplinam, quae insinuat conditorem Deum et conditam
creaturam, recte significat denarius numerus. Et cum corpus perfectum
atque inexterminabile subditur animae perfectae atque inexterminabili,
rursusque ipsa subditur Christo, et ille Deo, non tanquam dissimilis
aut alterius naturae, sed tanquam Patri Filius, hoc totum eodem
numero denario recte significatur, quod post resurrectionem corporis
speratur futurum in aeternum. Et fortasse propterea qui conducuntur ad
vineam, denarium accipiunt mercedis nomine (Matth. XX, 2).
Sicut autem unum et duo et tria et quatuor simul decem fiunt, sic unum
et duo et tria et quatuor quater ducta quadraginta fiunt.
2. Si autem quaternarius numerus recte corpus significat, propter
quatuor notissimas naturas, quibus constat, siccam et humidam,
frigidam et calidam; et quod progressio a puncto ad longitudinem, a
longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem, soliditatem
corporis facit, quae rursus quaternario numero continetur: non absurde
intelligitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem
significare, quae pro salute nostra gesta est, cum Dominus corpus
assumpsit, et visibiliter hominibus apparere dignatus est. Unum enim
et duo et tria et quatuor, quae significant Creatorem et creaturam,
quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt
quadraginta. Nam inter quatuor et quater hoc interest, quod quatuor
in statu sunt, quater in motu. Ergo ut quatuor referuntur ad corpus,
ita quater ad tempus: insinuaturque sacramentum corporaliter et
temporaliter gestum, propter eos qui corporum amore implicati erant,
et temporibus subditi . Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est,
temporalem ipsam dispensationem non incongrue significare creditur. Et
fortasse hoc est quod quadraginta dies Dominus jejunavit (Matth.
IV, 2), saeculi hujus, quod motu corporum et temporibus agitur,
ostendens inopiam: et quadraginta dies post resurrectionem cum
discipulis fuit, hanc ipsam illis, credo, dispensationem temporalem,
quam pro salute nostra gessit, insinuans. Quadragenarius autem
numerus, partibus suis, quae illum metiuntur, computatis, usque ad
quinquagenarium numerum pervenit, idipsum commendans; quandoquidem
ipsae partes, quae illum metiuntur, aequales inter se sunt: quia cum
aequitate administrata corporalis et visibilis temporaliter actio
perfectionem homini comparat. Quae perfectio, sicut dictum est,
denario numero significatur: sicut quadragenarius numerus aequalibus
suis partibus in summam redactis denarium numerum parit, quoniam ad
quinquagenarium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim quod
habent quadraginta quadragies, et duo quod habent vicies, et quatuor
quod habent decies, et quinque quod habent octies, et octo quod habent
quinquies, et decem quod habent quater, et viginti quod habent bis,
simul ducta fiunt quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per
partes aequales quadragenarium numerum potest, praeter hos quos
enumeravimus, et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus.
Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum
discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter
gestum est, ascendit in coelum: et post alios decem dies misit
Spiritum sanctum (Act. I, 3, 9, et II, 1-4), quo
perficerentur spiritualiter ad invisibilia capienda, qui visibilibus
temporalibusque crediderant. Ipsis videlicet decem diebus post quos
misit Spiritum sanctum, eamdem perfectionem quae per Spiritum sanctum
confertur denario numero indicans, quem quadragenarius computatis
aequalibus partibus suis edit, et fit quinquagenarius: sicut temporali
dispensatione cum aequitate administrata pervenitur ad perfectionem,
quam denarius numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario
quinquagenarium facit. Ergo quoniam perfectio quae fit per Spiritum
sanctum, quamdiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus
carnaliter, cum ipsa dispensatione temporali copulatur, recte videtur
quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed jam purgatam atque
perfectam, quae temporalis dispensationis fidem atque aeternitatis
futurae spem charitate amplexatur , id est, quasi quadragenarium
numerum denario numero copulans. Haec autem Ecclesia, ad quam
pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex tribus generibus hominum
eligitur, Judaeis, et Gentibus, et carnalibus Christianis, sive
quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ter
ducto, ad centenarium et quinquagenarium pervenit. Quinquaginta enim
ter ducta fiunt centum quinquaginta. Quo cum addideris ipsa tria,
quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti lavacro regenerationis abluitur (Matth.
XXVIII, 19), fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus
piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia; et ideo
magnos (Joan. XXI, 6, 11), id est, perfectos et regno
coelorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli non in dexteram
missi, simul cepit bonos et malos, qui separantur in littore
(Matth. XIII, 48). Nunc enim intra retia praeceptorum et
Sacramentorum Dei, in Ecclesia quae nunc est, simul boni malique
versantur. Fit autem separatio in fine saeculi, tanquam in fine
maris, id est, in littore; cum regnant justi primo temporaliter,
sicut in Apocalypsi scriptum est, deinde in aeternum in illa civitate
quae ibi describitur (Apoc. XXI), ubi jam conquiescente
dispensatione temporali, quae quadragenario numero significatur,
denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea
percepturi sunt.
3. Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad
Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Jesum Christum
facta est: ut quoniam septenario numero creatura constat, cum
ternarius animae et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa
hominis ducatur ad tria septies. Quia et Pater misit Filium, et
Pater in Filio est, et dono Spiritus sancti de virgine natus est.
Et haec sunt tria, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Septies
autem, ipse homo temporali dispensatione susceptus , ut fieret
sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id est, tria
septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit
Ecclesiae, cui caput est (Ephes. V, 23); ut ipsa Ecclesia,
propter animam et corpus, in eodem septenario numero reparetur .
Ducuntur itaque viginti unum septies, propter eos qui per Dominicum
hominem liberantur, et fiunt simul centum quadraginta septem. Cui
additur senarius numerus, signum perfectionis, quia partibus suis,
quae illum metiuntur, constat, ita ut nihil minus nihilque amplius
inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies; et duo,
quae habet ter; et tria, quae bis habet: quae simul ducta, unum et
duo et tria, sex fiunt. Quod fortasse ad illud etiam sacramentum
pertinet, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua (Gen. II,
2). Ad centum ergo et quadraginta septem cum sex addideris, quod
est signum perfectionis, fiunt centum quinquaginta tria: qui numerus
piscium invenitur, posteaquam jussu Domini in dexteram partem missa
sunt retia, ubi peccatores qui ad sinistram pertinent, non
inveniuntur.
|
|