|
1. Joannes Baptista, considerata scriptura quae de illo in
Evangelio legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur
prophetiae gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit,
Plus quam propheta (Matth. XI, 9). Hic siquidem totius
prophetiae, quae ab exordio generis humani usque ad adventum Domini de
Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona in
ipso Domino, quae per prophetiam praenuntiabatur, cujus augetur
praedicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu:
prophetia autem minuitur postquam id quod praenuntiabat advenit.
Itaque Dominus dicit: Lex et Prophetae usque ad Joannem
Baptistam; abhinc regnum Dei praedicatur (Luc. XVI, 16).
Et Joannes ipse: Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui
(Joan. III, 30). Quod et diebus quibus nati sunt, et
mortibus quibus passi sunt, figuratum est. Nascitur namque Joannes
ex quo dies incipiunt minui: nascitur Dominus ex quo dies incipiunt
crescere. Capite ille minuitur, dum occiditur: hic vero attollitur
in cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Joanne constituta digito
ostendit praesentem, quem venturum ab exordio generis humani
cecinerat, incipit minui, atque inde crescere praedicatio regni Dei.
Et ideo baptizavit Joannes in poenitentiam (Matth. III,
11): finitur enim vetus vita usque ad poenitentiam, atque inde
incipit nova.
2. Non autem tantum in iis qui proprie Prophetae appellati sunt,
sed in ipsa Veteris Testamenti historia prophetia non silere
colligitur ab eis qui pie quaerunt, et ad haec investiganda divinitus
adjuvantur. Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet:
quod Abel justus a fratre interficitur (Gen. IV, 8), et
Dominus a Judaeis: quod arca Noe, tanquam in diluvio saeculi
Ecclesia gubernatur (Id. VII, 1): quod Isaac immolandus Deo
ducitur, et aries pro illo in sentibus tanquam crucifixus agnoscitur
(Id. XXII, 3-13): quod in duobus Abrahae filiis, uno de
ancilla, altero de libera, duo Testamenta intelliguntur (Galat.
IV, 22-24): quod duo populi in geminis, Esau scilicet et
Jacob, praemonstrantur (Gen. XXV, 23): quod Joseph a
fratribus persecutionem passus, ab alienis honoratur (Gen.
XXXVII, XLI); sicut Dominus Judaeis persequentibus, apud
Gentes clarificatus est. Longum est commemorare singula, cum ita
concludat Apostolus et dicat: Haec autem in figura contingebant eis;
scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit (I
Cor. X, 11). Finis autem saeculorum tanquam senectus veteris
hominis, cum totum genus humanum tanquam unum hominem constitueris,
sexta aetate signatur, qua Dominus venit. Sunt enim aetates sex
etiam in uno homine; infantia, pueritia, adolescentia, juventus,
gravitas, et senectus. Prima itaque generis humani aetas est ab Adam
usque ad Noe. Secunda, a Noe ad Abraham: qui articuli sunt
evidentissimi et notissimi. Tertia, ab Abraham usque ad David: sic
enim Matthaeus evangelista partitur (Matth. I, 17). Quarta.
a David usque ad transmigrationem in Babyloniam. Quinta, a
transmigratione in Babyloniam usque ad adventum Domini. Sexta, ab
adventu Domini usque in finem saeculi speranda est: qua exterior homo
tanquam senectute corrumpitur, qui etiam vetus dicitur, et interior
renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Inde requies
sempiterna est, quae significatur sabbato. Huic rei congruit quod
homo sexto die factus est ad imaginem et similitudinem Dei (Gen.
I, 27). Nemo autem ignorat hominum vitam jam aliquid
administrantem, cognitione et actione fulciri. Nam et actio temeraria
est sine cognitione, et sine actione ignava cognitio. Sed prima vita
hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque sensibus
corporis dedita est; qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus,
tactus. Et ideo duae primae aetates generis humani denis
generationibus definiuntur, tanquam infantia et pueritia; quinario
scilicet geminato, quoniam generatio utroque sexu propagatur. Sunt
ergo generationes decem ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad
Abraham aliae decem; quas duas aetates infantiam et pueritiam generis
humani esse diximus. Adolescentia vero et juventus et gravitas, id
est, ab Abraham usque ad David, et inde usque ad transmigrationem in
Babyloniam, et inde usque ad adventum Domini, quatuor denis
generationibus figurantur; septenario geminato ad eamdem generationem
utriusque sexus, cum quinario qui est in sensibus corporis, actio et
cognitio addita fuerit. Senectus autem solet etiam tantum tenere
temporis, quantum reliquae omnes aetates. Nam cum a sexagesimo anno
senectus dicatur incipere, et possit humana vita usque ad centum
viginti annos pervenire, manifestum est solam senectutem posse tam
longam esse, quam omnes aetates caeterae priores sunt. Aetas igitur
ultima generis humani, quae incipit a Domini adventu, usque in finem
saeculi, quibus generationibus computetur incertum est: et hoc
utiliter Deus voluit latere, sicut in Evangelio scriptum est
(Matth. XXIV, 36), et Apostolus attestatur, dicens diem
Domini tanquam furem in nocte esse venturum (I Thess. V, 2).
3. Sed tamen sexta aetate visitatum esse genus humanum humili Domini
adventu, superius distinctis generationibus edocetur. Qua visitatione
incoepit manifestari prophetia, quae superioribus quinque aetatibus
latuit: cujus prophetiae personam quoniam Joannes gestabat, ut supra
dictum est, ideo ex senibus parentibus nascitur, tanquam senescente
saeculo prophetia illa innotescere incipiat; et quinque mensibus se
occultat mater ejus, sicut scriptum est, Occultabat se Elisabeth
mensibus quinque. Sexto autem mense visitatur a Maria matre Domini;
et exsultat infans in utero, tanquam primo adventu Domini quo in
humilitate apparere dignatus est, prophetia manifestari incipiat: sed
tanquam in utero, id est, nondum tam evidenter, ut omnes sicut in
luce manifestam esse fateantur; quod futurum credimus secundo adventu
Domini, quo in claritate venturus est; cujus adventus praecursor
speratur Elias, sicut hujus Joannes fuit. Et ideo dicitur a
Domino: Elias jam venit, et multa ei homines fecerunt; et si vultis
scire, ipse est Joannes Baptista, qui venturus est (Matth.
XVII, 12, et XI, 14). Quia in eodem spiritu et in eadem
virtute, tanquam praecedentis praeconis officio et hic jam venit, et
ille venturus est. Propterea et istum Joannem per spiritum quo pater
ejus vates impletus est, dicitur praecursorem Domini futurum esse in
spiritu et virtute Eliae. Peractis autem Maria cum Elisabeth
mensibus tribus, discedit (Luc. I). Quo numero mihi videtur
significari fides Trinitatis, et Baptisma in nomine Patris et Filii
et Spiritus sancti, quo per humilem Domini adventum genus humanum
imbuitur, et futuro adventu claritatis ejus extollitur .
|
|