|
1. Inter parabolas a Domino dictas solet quaerentes multum exercere
ista, quae de decem virginibus posita est. Et multi quidem hinc multa
senserunt, quae non sunt praeter fidem: sed quomodo partibus omnibus
ejus conveniat expositio, id elaborandum est. Legi etiam in quadam
scriptura, ex earum genere quae apocryphae nominantur, non quod sit
contra catholicam fidem; sed huic loco mihi minus congruere visa est,
consideranti omnes hujus simulitudinis partes. De qua tamen
expositione temere nihil audeo judicare, ne forte non ejus
inconvenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea
convenientiam non invenerit. Quid autem mihi videatur non absurde hoc
loco accipi, quantum potero breviter et diligenter exponam.
2. Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis de
consummatione saeculi, inter multa alia quae locutus est, hoc quoque
dixit: Tunc simile aestimabitur regnum coelorum decem virginibus,
quae acceperunt lampades suas, et venerunt obviam sponso. Quinque
autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae
acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum: prudentes autem
acceperunt oleum secum in vasis suis cum lampadibus. Tardante autem
sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor
factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. Tunc surrexerunt
virgines illae, et aptaverunt lampades suas. Et dixerunt illae
stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades
nostrae exstinguuntur. Responderunt autem sapientes, dicentes: Ne
forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite
vobis. Et dum irent emere, venit sponsus; et quae paratae erant,
intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Novissime autem
veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi
nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Vigilate ergo, quia nescitis diem, neque horam (Matth. XXV, 1
13). Decem utique virginum quod quinque admittuntur, quinque
excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat . Quapropter
si virginitatis nomen honorabile est, cur receptis exclusisque commune
est? Deinde quid sibi vult numerus in utraque parte quinarius? Quid
autem significat oleum, mirum videtur. Item quod sapientes petentibus
non communicant: cum et invidere fas non sit eas quae ita perfectae
sunt, ut a sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante Dominus
noster Jesus Christus significatur; et misericordes esse oporteat ad
praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia ejusdem
Domini dicentis, Omni poscenti te, tribue (Luc. VI, 30).
Quid est autem quod possit dando non sufficere utrisque? Haec maxime
augent quaestionis difficultatem: quanquam et caetera diligenter
considerata, ut omnia in unam rationem concurrant, nihilque in unam
partem dicatur quod impediat aliam, magna cautio adhibenda est.
3. Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam
continentiam a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus
a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi,
gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit,
ut illi placeatur in interiori gaudio conscientiae; partim coram
hominibus tantum, ut gloria humana capiatur; quinque dicuntur
sapientes, et quinque stultae: utraeque tamen virgines, quia utraque
continentia est, quamvis diverso fomite gandeat. Lampades autem
sunt, quia manibus gestantur, opera quae secundum continentiam istam
fiunt. Dictum est autem, Luceant opera vestra coram hominibus
(Matth. V, 16). Omnes vero acceperunt lampades suas, et
venerunt obviam sponso. Intelligendum est ergo Christi nomine censeri
de quibus agitur. Non enim possunt qui christiani non sunt, sponso
Christo venire obviam. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis,
non sumpserunt oleum secum. Multi enim quamvis de Christi bonitate
plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter vivunt ,
nisi in laudibus hominum. Non ergo habent oleum secum. Nam ipsam
laetitiam oleo significari arbitror. Propterea unxit, inquit, te
Deus, Deus tuus oleo exsultationis (Psal. XLIV, 8). Qui
autem non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet
oleum secum. Prudentes autem acceperunt secum oleum in vasis suis cum
lampadibus, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque
conscientia posuerunt; sicut Apostolus monet: Probet autem se homo,
inquit, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero
(Galat. VI, 4). Tardante vero sponso dormitaverunt omnes:
quia ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui coram Deo
exsultant, sive eorum qui in laudibus hominum acquiescunt, moriuntur
hoc intervallo temporis, donec sub adventu Domini fiat resurrectio
mortuorum. Media autem nocte, id est, nullo sciente aut sperante;
quippe cum ipse Dominus dicat, De die autem illa et hora nemo scit
(Matth. XXIV, 36); et Apostolus Dies Domini tanquam fur
in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2): ex quo significatur eum
penitus latere, cum venerit: clamor factus est, Ecce sponsus venit,
surgite obviam ei. In ictu oculi et in novissima tuba omnes resurgemus
(I Cor. XV, 52). Ergo surrexerunt omnes virgines illae, et
aptaverunt lampades suas, id est, rationes reddendas operum suorum.
Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat
unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum (II
Cor. V, 10). Et dixerunt stultae ad sapientes: Date nobis de
oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Quorum enim facta
aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de consuetudine
id semper inquirit , unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui
corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis
inspector est. Sed quid responderunt sapientes? Ne forte non
sufficiat nobis et vobis. Unusquisque enim pro se rationem reddet,
nec alieno testimonio quisquam adjuvatur apud Deum, cui secreta cordis
apparent; et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat
conscientia sua. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor (Prov.
XX, 9)? Inde est quod Apostolus ait: Mihi autem minimum est,
ut a vobis judicer, aut ab humano die; sed neque memetipsum judico
(I Cor. IV, 3). Quapropter cum de seipso quisque aut non
omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio
judicare, cum sciat nemo quid agatur in homine, nisi spiritus hominis
(Id. II, 11)? Ite magis ad vendentes, et emite vobis. Non
consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo
commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores, qui sive falsa, sive
ignorata laudando, animas in errorem mittunt, et eis vana gaudia
tanquam fatuis conciliando, aliquam de his mercedem, sive ciborum,
sive pecuniae, sive honoris, sive alicujus commodi temporalis
accipiunt, non intelligentibus quod dictum est, Qui vos felices
dicunt, in errorem vos mittunt (Isai. III, 12). Melius est
autem objurgari a justo, quam a peccatore laudari. Emendabit me,
inquit, justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris
non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Ite ergo magis ad
vendentes, et emite vobis; id est, videamus nunc quid vos adjuvant,
qui vobis laudes vendere consueverunt, et vos in errorem inducere, ut
non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. Euntibus autem
illis emere, venit sponsus; id est, inclinantil is se illis in ea
quae foris sunt et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna
non noverant, venit ille qui judicat: et quae paratae erant; id est,
quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt
cum eo ad nuptias; id est, ubi munda animo puro et perfecto
sempiternoque Dei Verbo fecundanda copulatur. Et clausa est janua,
id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati . Omnes
enim, inquit, resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor.
XV, 51): clausus est aditus ad regnum coelorum. Non enim post
judicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt et
reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Non
dictum est quod emerint oleum; et ideo intelligendae sunt, nullo jam
remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis
afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna est ejus
severitas post judicium, cujus ante judicium ineffabilis misericordia
praerogata est. Itaque respondens ait, Amen dico vobis quod nescio
vos: ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est
sapientia Dei, ut intrent in gaudium ejus, qui non coram Deo, sed
ut placerent hominibus, visi sunt aliquid secundum praecepta ejus
operari. Atque ita concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem
neque horam. Non modo illius ultimi temporis, quo venturus est
sponsus, sed suae quisque diem dormitionis et horam nescit. Quisquis
autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem quae
omnibus debetur, paratus etiam invenietur cum illa vox media nocte
sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt.
4. Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sic intelligendum
puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa: tanquam
si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem
concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae
dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad
nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari:
illo autem tempore nubet, cum universa mortalitate in ea pereunte ,
immortali conjunctione fruetur , Desponsari, inquit, vos uni viro
virginem castam exhibere Christo (I Cor. XI, 2). Vos,
inquit, virginem; a plurali ad singularem concludens. Ideo et
virgines dici possunt, et virgo. Cur autem quinque dictae sint, ut
mihi videtur expositum est. Sed videmus nunc in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto (I Cor.
XIII, 12). Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in
Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem,
ex illo pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu
sponsi sui, quae illi ultimo adventu cum veniet in claritate nuptura
est, cum jam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus
Spiritum sanctum, sicut dicit Apostolus (II Cor. V, 5). Et
ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit;
neque aliis praejudicat, quae nihilominus secundum fidem esse
potuerint.
|
|