|
Sicut scire Deus dicitur, etiam cum scientem facit, sicut scriptum
est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum
(Deut. XIII, 3). Non enim sic dictum est hoc, quasi nesciat
Deus: sed ut ipsi sciant quantum in Domini dilectione profecerint;
quod, nisi tentationibus quae accidunt, non plene ab hominibus
agnoscitur. Et ipsum Tentat, pro eo positum est, quod tentari
sinit. Sic et cum dicitur nescire, aut pro eo dicitur, quod non
approbat; id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut
dictum est, Nescio vos (Matth. XXV, 12): aut pro eo quod
utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene
accipitur, id quod dictum est, solum scire Patrem, si dictum esse
quia facit Filium scire: et quod dictum est, nescire Filium, sic
dictum esse quia facit nescire homines, id est, non prodit eis quod
inutiliter scirent.
|
|