|
1. Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit,
significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc
carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis; nam
et ipsae turbae quinque millia hominum fuerunt (Joan. VI,
9-13): sive quia per Moysen lex ipsa data est; Moyses enim
quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene
significant, vel ipsam legem, quae ita data erat, ut in ea vitale
animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei enim
medulla tenacissima palea tegitur: vel ipsum populum nondum exspoliatum
carnali desiderio, quod tanquam palea cordi ejus inhaerebat; id est,
nondum corde circumcisum, ita ut nec trituratione tribulationum, cum
per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia
integumenta deponeret, sicut nec hordeum areae tritura illo paleari
tegmine exuitur. Itaque illi populo congruenter lex talis data est.
2. Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas
personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per
eas conciliorum moderamen acciperet; regiam scilicet et sacerdotalem,
ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat : quarum officium erat
procellis ac fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi, et
violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe
disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus
more piscium tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi
administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum
praefigurabant. Ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate,
sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Dominus Jesus
Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum; in
carne mortali peccata nostra suscipiens, tentationibus inimici neque
illecebrosis neque terribilibus cedens: postremo exuens se carne,
principatus et potestates exspolians fiducialiter, et triumphans eas in
semetipso (Coloss. II, 15). Itaque ipso duce ab oneribus et
laboribus hujus peregrinationis nostrae tanquam ab Aegypto liberamur,
et persequentia nos peccata sacramento Baptismatis nobis evadentibus
obruuntur: et quamdiu in spe sumus ejus promissionis, quam nondum
videmus, tanquam per deserta ducimur, consolante nos in sanctis
Scripturis verbo Dei, sicut illos manna de coelo; et eodem ipso duce
in Jerusalem coelestem, tanquam in terram promissionis introduci nos
posse praesumimus, et in aeternum ibi regente ipso et custodiente
servari. Ita Dominus noster Jesus Christus ostenditur rex noster.
Ipse est etiam sacerdos noster in aeternum secundum ordinem
Melchisedech (Psal. CIX, 4), qui se ipsum obtulit holocaustum
pro peccatis nostris, et ejus sacrificii similitudinem celebrandam in
suae passionis memoriam commendavit; ut illud quod Melchisedech
obtulit Deo (Gen. XIV, 18), jam per totum orbem terrarum in
Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam rex noster peccata
nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi demonstraret exemplum,
eorumdem peccatorum susceptionem regiamque personam Matthaeus
evangelista significans, generationem ejus quae est secundum carnem ab
Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et successionem
prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo regni
stabilimentum manifestissimum apparet; atque inde per Salomonem,
natum de illa in qua pater ejus peccaverat, stirpem regiam prosecutus
usque ad generationem Domini perducit (Matth. I, 1-17).
Lucas vero alius evangelista, quoniam et ipse generationem Domini,
quae secundum carnem est, sed in sacerdotali persona explicandam
suscepit, ad quam personam pertinet mundatio et abolitio peccatorum,
non a principio libri, sicut Matthaeus, sed ab illo loco ubi
baptizatus est Jesus, ubi peccatorum nostrorum mundationem
praefiguravit, incipit parentum ejus originem gradatim prosequi; neque
deorsum versus, sicut ille qui eum ad susceptionem peccatorum tanquam
descendentem ostendebat, sed sursum versus, tanquam is qui eum post
abolitionem peccatorum tanquam ascendentem insinuabat; nec eos
parentes, quos ille nominans (Luc. III, 23-38). Alia
enim erat origo sacerdotalis, quae per unum ex filiis David, sicuti
essolet, de tribus sacerdotali matrimonium sortientem, effecerat ut
Maria de utraque tribu, id est, de regia et sacerdotali cognationem
duceret. Nam et quando censiti sunt Joseph et Maria, scriptum est
eos fuisse de domo, id est de genere David (Id. II, 4). Et
Elisabeth, quae nihilominus cognata Mariae scribitur, erat de tribu
sacerdotali (Id. I, 36, 5). Sicut autem Matthaeus, qui
tanquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem Christum
insinuat, per Salomonem a David descendit; quia Salomon de illa in
qua David peccaverat, natus est: ita Lucas, qui tanquam ascendentem
post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan
ascendit ad David; quia Nathan propheta missus fuerat, cujus
correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit
(II Reg. XII, 1, 13) . Itaque posteaquam transiit Lucas
personam David, non dissonat a Matthaeo in nominibus generatorum.
Nam eos nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille
descendens ab Abraham usque ad David. A David enim in duas
familias, regiam et sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum
duarum familiarum, sicut dictum est, regiam descendens Matthaeus,
sacerdotalem ascendens Lucas secutus est: ut Dominus noster Jesus
Christus rex et sacerdos noster, et cognationem duceret de stirpe
sacerdotali, et non esset tamen de tribu sacerdotali, hoc est, de
tribu Levi; sed esset de tribu Juda, hoc est, de tribu David, ex
qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius David maxime dicitur
secundum carnem, quia et Lucas ascendens, et Matthaeus descendens,
in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut evacuaturus
sacrificia, quae secundum ordinem Aaron in levitico sacerdotio
fiebant, non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum, et ad ipsum
sacerdotium quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur
mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui, quod in
veteri sacerdotio figurabatur, implevit: et holocausti ejus imaginem
ad memoriam passionis suae in Ecclesia celebrandam dedit, ut esset
sacerdos in aeternum, non secundum ordinem Aaron, sed secundum
ordinem Melchisedech (Hebr. VI, 20). Cujus rei sacramentum
diligentius adhuc considerari potest. Sed propter duos pisces, in
quibus duas personas, regiam et sacerdotalem figuratas esse diximus,
hactenus hinc tractatum esse sufficiat.
3. Quod autem super fenum turba illa discubuit, significat eos qui
Testamentum Vetus acceperant; quia regnum eis temporale et Jerusalem
temporalis promittebatur, in spe carnali collocatos fuisse. Omnis
enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni (Isai. XL,
6). Quod autem de reliquiis fragmentorum duodecim cophini
buccellarum repleti sunt, significabat de ipsius Legis adapertione et
disputatione, quam Judaei reliquerant et deseruerant, repletos fuisse
discipulos Domini, in quibus duodenarius numerus principatum tenet.
Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti, quando Dominus, quasi
frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in Lege, discipulos
implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas veteres,
incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus
Scripturis quae de ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis
fractione cognoverunt (Luc. XXIV, 27-31).
4. Et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est,
ad Novi Testamenti praedicationem recte intelligitur pertinere. Non
enim ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei
fuerint, sicut de illis quinque dixit Joannes. Haec ergo pastio de
panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae notissima illa
septenaria sancti Spiritus operatione refecta cognoscitur. Et ideo
non hic duo pisces fuisse scribuntur, sicut in veteri lege, ubi duo
soli ungebantur, rex et sacerdos; sed pauci pisces, id est, qui
primi Domino Jesu Christo crediderunt, et in ejus nomine uncti
sunt, et missi ad praedicandum Evangelium, et ad sustinendum
turbulentum mare hujus saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro
Christo legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit (II
Cor. V, 20). Neque in ipsa turba quinque millia hominum
fuerunt, sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est,
quinque sensibus carnis dediti significantur; sed quatuor millia
potius, quo numero significantur spirituales, propter quatuor animi
virtutes, quibus in hac vita spiritualiter vivitur, prudentiam,
temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Quarum prima est cognitio
rerum appetendarum et fugiendarum: secunda, refrenatio cupiditatis ab
iis quae temporaliter delectant: tertia, firmitas animi adversus ea
quae temporaliter molesta sunt: quarta, quae per caeteras omnes
diffunditur, dilectio Dei et proximi.
5. Sane et ibi quinque millia hominum, et hic quatuor millia
exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur (Matth. XV,
34-38): quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intelligamus et
in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam
justitiam quae secundum legem est, in qua justitia apostolus Paulus
sine querela se conversatum esse dicit (Philipp. III, 6);
fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo
genera, id est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum
nominibus figurata sunt. Infirmus est enim mulierum sexus ad
actiones, et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam
simile est, quam idola colere; quando et Apostolus ad hoc retulit hoc
genus superstitionis, cum ait, Neque idolis servientes, quemadmodum
quidam eorum, sicut scriptum est, Sedit populus manducare et bibere,
et surrexerunt ludere (I Cor. X, 7)? Mulieribus ergo similes
erant, qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei
pervenirent, non viriliter perseverantes tentaverunt Deum: pueris
autem, qui sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Non
solum autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non
perdurant occurrere in virum perfectum (Ephes. IV, 13), vel
infirmitate virium, vel mentis levitate, mulieribus et pueris
comparandi sunt. Nam illis dicitur, Si tamen initium substantiae
ejus usque in finem firmum retineamus (Hebr. III, 14); illis
autem, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut
sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Et ideo neque in
Vetere, neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed
sive ibi quinque millia, sive hic quatuor millia, exceptis mulieribus
et pueris fuisse dicuntur (Matth. XIV, 21, et XV, 38).
6. Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue
in Scripturis mons appellatur, ut congruenter in monte uterque populus
pasceretur; hic tamen non in feno discumbitur, sed in terra. Ibi
enim celsitudo Christi propter carnales homines et Jerusalem terrenam
carnali spe et desiderio tegitur: hic autem remota omni cupiditate
carnali, convivas Novi Testamenti, spei permanentis firmamentum,
tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat.
7. Et quoniam rectissime dicit Apostolus, Prius autem quam veniret
fides, sub Lege custodiebamur (Galat. III, 23); hoc
significare videtur et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus
pasturus erat, Non opus habent ire; sed date illis vos manducare
(Matth. XIV, 16). Sub his autem verbis figuraliter tanquam
custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent discipuli, ut dimitteret
eos. Hujus vero turbae, quae ad septem panes pertinet, ultro se
misereri dixit, quod jam tertius dies esset, ex quo ei jejuni
haesissent. In toto enim saeculo generis humani tertium tempus est,
quo fidei christianae gratia data est. Primum est ante Legem,
secundum sub Lege, tertium sub Gratia. Et quoniam quartum adhuc
restat, quo ad plenissimam pacem Jerusalem coelestis venturi sumus,
quo tendit quisquis recte credit in Christum; propterea se dicit
turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim
dispensatio , qua nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine
apparere dignatus est, et dedit nobis pignus Spiritum sanctum, cujus
operatione septenaria vegetaremur, apostolica auctoritate quasi
paucorum piscium sapore conjuncto: haec ergo dispensatio quid aliud
agit, nisi ut ad palmam supernae vocationis sine defectu virium
pervenire possimus? Per fidem enim ambulamus, et non per speciem
(II Cor. V, 5, 7). Et ipse apostolus Paulus nondum se
dicit comprehendisse regnum Dei, Sed ea quae retro sunt oblitus, in
ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, inquit, ad
palmam supernae vocationis. Verumtamen in quod pervenimus, in eo
ambulemus (Philipp. III, 13-16); quia tertio die Domino
adhaerentes et ab illo pasti, non deficiemus in via.
8. Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed
relictae sunt escae. Non enim frustra de futuro dictum est,
Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc.
XVIII, 8)? Et credo ita futurum, propter mulieres et pueros.
Sed tamen septem sportas reliquiae fragmentorum impleverunt, ad quas
Ecclesia septiformis, quae in Apocalypsi etiam describitur (Apoc.
I, 4), pertinet, id est, omnis qui perseveraverit usque in
finem. Ille enim qui dixit, Putasne, veniens Filius hominis
inveniet fidem super terram? significavit quidem in extremo convivii
relinqui posse et deseri escas suas: sed quoniam ipse item dixit, Qui
perseveraverit usque in finem , hic salvus erit (Matth. XXIV,
13); significavit non defuturam Ecclesiam, quae septenario numero
eosdem septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis , quae
ipsam perseverantiam in sportis videtur significare, contineat.
|
|