|
Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore quo scriptum est
Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Joannes,
acceperint Spiritum sanctum. Alio enim loco Evangelii sic dicitur:
Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus
(Id., VII, 39). Et facillime quidem ita respondetur, quod
Dominus Jesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum
mori sinere, donec post ejus clarificationem, id est, resurrectionem
a mortuis et ascensionem in coelum, acciperent Spiritum sanctum. Sed
occurrit animo latro ille cui dictum est, Amen dico tibi, hodie mecum
eris in paradiso; qui nec ipsum Baptismum acceperat . Quanquam
Cornelius, et qui cum eo ex Gentibus crediderant, Spiritum sanctum
etiam priusquam baptizarentur acceperint (Act. X, 44, 47):
non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu sancto dicere
potuerit, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc.
XXIII, 43, 42). Nemo enim dicit, Dominus Jesus, ait
Apostolus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Cujus
fidei fructum ipse Dominus monstravit dicens, Amen dico tibi, hodie
mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis
Dei atque justitia deputatum est etiam Baptisma credenti latroni, et
pro accepto habitum in animo libero, quod in corpore crucifixo accipi
non poterat sic etiam Spiritus sanctus latenter dabatur ante Domini
clarificationem; post manifestationem autem divinitatis ejus
manifestius datus est. Et hoc dictum est, Spiritus autem nondum erat
datus: id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse
faterentur. Sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter
homines, sed tamen clarificatio ejus aeterna nunquam esse destitit.
Sicut et adventus ejus ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali.
Nam illuc venit, ubi erat: quia in sua propria venit; et, in hoc
mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 11,
10). Sicut ergo Domini adventus intelligitur demonstratio
corporalis, tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus Prophetis
sanctis tanquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est: sic et
adventus Spiritus sancti demonstratio Spiritus sancti est ipsis etiam
oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos, et coeperunt
loqui linguis (Act. II, 3, 4). Nam si non erat in hominibus
Spiritus sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo
dicere potuit David, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me
(Psal. L, 13)? Aut quomodo impleta est Elisabeth et
Zacharias vir ejus ut prophetarent, et Anna, et Simeon, de quibus
omnibus scriptum est quod impleti Spiritu sancto, illa quae in
Evangelio legimus dixerint (Luc. I, 41-45, 60-79, et
II, 25-38)? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per
creaturam visibilem visibiliter Deus operetur, pertinet ad
gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum
temporumque ordine ac distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa
divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve
temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum
sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad
Joannem, et tamen posteaquam baptizatus est, descendere in eum
Spiritus sanctus visus est in columbae specie (Matth. III,
13-16): sic intelligendum est et ante manifestum et visibilem
adventum Spiritus sancti quoscumque homines sanctos eum latenter habere
potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intelligamus etiam ista ipsa
visibili demonstratione Spiritus sancti, qui adventus ejus dicitur,
ineffabili modo largius in hominum corda vel etiam incogitabili
plenitudinem ejus infusam.
|
|