|
1. Evangelica sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis
factisque signata non omnibus patent, et ea nonnulli minus diligenter
minusque sobrie interpretando, afferunt plerumque pro salute
perniciem, et pro cognitione veritatis errorem: inter quae illud est
sacramentum, quod scriptum est, Dominum hora diei sexta venisse ad
puteum Jacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana
potum petisse, et caetera quae in eodem Scripturarum loco discutienda
et pertractanda dicuntur. De qua re id primo tenendum est, quod in
omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum
fidem sit sacramenti divini expositio.
2. Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in
puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi hujus
infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Jesus hora
sexta, id est, sexta aetate generis humani, tanquam in senectute
veteris hominis, quo jubemur exui, ut induamur novo, qui secundum
Deum creatus est (Ephes. IV, 22-24). Nam sexta aetas
senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia,
adolescentia; quarta, juventus; quinta, gravitas. Veteris itaque
hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur,
sexta aetate senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani
generis Dominus noster et creator nobis et reparator advenit; ut
moriente scilicet vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum
labe terrena in coelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut
dictum est, mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa
profunditate significat . Et quoniam exterior est homo vetus, et
novus interior; dictum est enim ab Apostolo, Et si exterior homo
noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: rectissime
omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent,
quibus christiana disciplina renuntiatur) hora sexta venit Dominus ad
puteum, id est, medio die, unde jam incipit sol iste visibilis
declinare in occasum: quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium
delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus, ad
interiorem lucem quae nunquam occidit, revertatur, secundum
apostolicam disciplinam, non quaerens quae videntur, sed quae non
videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non
videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 16, 18).
3. Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis
significat; quod sedit, humilitatem: quia et imbecillitatem carnis
pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus
est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga
positus, et sciens ferre imbecillitatem (Isai. LIII, 3). De
humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se, factus
subditus usque ad mortem (Philipp. II, 8). Quanquam illud quod
sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non
humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam.
4. Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua
implendae gratia venerat , bibere postulaverit, cum ipse postea
spiritualis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit?
Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quae quoniam
Samaritana erat, et solet Samaria idololatriae imaginem sustinere:
ipsi enim separati a populo Judaeorum, simulacris mutorum animalium,
id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant: venerat autem
Dominus noster Jesus, ut gentium multitudinem, quae simulacris
serviebat; ad munimentum fidei christianae et incorruptae religionis
adduceret. Non est enim, inquit, opus sanis medicus, sed male
habentibus (Matth. IX, 12). Eorum ergo fidem sitit, pro
quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Jesus: Mulier, da mihi
bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum
veniunt discipuli ejus, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent,
et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo
escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli ejus ad
alterutrum: Numquid aliquis attulit ei manducare? Dixit eis Jesus:
Cibus meus est ut faciam ejus voluntatem qui me misit, et ut perficiam
opus ejus. Numquid hic intelligitur alia voluntas Patris, qui eum
misit, et opus ejus quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad
fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo
cibus ejus, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat,
ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus ejus. Sed
carnaliter intelligens respondit: Tu cum sis Judaeus, quomodo a me
bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei
Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et
quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu magis petisses ab eo, et
dedisset tibi aquam vivam: ut hinc ei ostenderet, non se talem aquam
petisse, qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sitiebat fidem ejus,
eidemque sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte
intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait, Si
scires donum Dei. Et sicut idem Joannes evangelista testatur alio
loco dicens: quod stabat Jesus, et clamabat, Si quis sitit, veniat
et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae. Consequenter omnino. Qui credit, inquit,
in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae: quia primo
credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae quae
illi mulieri volebat dare, merces est fidei quam prius in illa
sitiebat. Cujus aquae vivae interpretationem ita subjicit: Hoc
autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum
credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Jesus
nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 37-39). Hoc itaque
donum Spiritus sancti est, quod post suam clarificationem dedit
Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in altum captivam
duxit captivitatem; dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19;
Ephes. IV, 8).
5. Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit:
Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est; unde mihi
habes dare aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui
dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et
pecora ejus? Nunc vero jam Dominus exponit quid dixerit. Omnis,
inquit, qui biberit de aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit de
aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam
dedero, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc
mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine,
da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit
ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Cum sciret eam
virum non habere, cur hoc dixerit, quaeritur. Namque cum mulier
dixisset, Non habeo virum; dicit ei Jesus, Bene dixisti non habere
te virum: quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus
vir; hoc verum dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne
huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur. Sed de
illo dono Dei si aliquid jam gustavimus, spiritualiter ista
tractemus.
6. Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt,
nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est, Et nunc quem habes, non
est tuus vir; de se ipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit
sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti;
nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non
est tuus vir , quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum
credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est quinque
librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit,
Quinque viros habuisti, quasi nunc eos jam non haberet, cum adhuc
utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil
aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait, Si crederetis
Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit
(Joan. V, 46); quomodo potest intelligi a quinque illis libris
recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in
Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritualiter
intelligendos, multo avidius amplectatur?
7. Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque
corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam
visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter
aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium,
quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui
dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen; quintus per
totum corpus tangendo dijudicat calida et frigida, mollia et dura,
levia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis
itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur
necessitate naturae mortalis qua ita post peccatum primi hominis nati
sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi,
carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales
necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt
accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam
aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur
viri, id est mariti, tanquam legitimi; quoniam non eos error vitio
proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque
venerit ad eam aetatem, ut jam possit capax esse rationis, si
veritatem statim comprehendere potuerit, non jam illis sensibus
rectoribus utetur; sed habebit virum, spiritum rationalem, cui sensus
illos in famulatum redigat, servituti subjiciens corpus suum: cum
anima non jam quinque viris, id est, quinque corporis sensibus subdita
est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et
inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput
viri Christus est (I Cor. XI, 3), amplexu spirituali aeterna
vita sine ullo separationis timore perfruitur. Quis nos enim separare
poterit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Sed quoniam
illa mulier errore tenebatur qui significabat multitudinem saeculi vanis
superstitionibus subjugati, post tempora illa quinque carnalium
sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam Verbum
Dei acceperat in conjugium , sed complexu adulterino diabolus
obtinebat. Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id
est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc; id
est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde
non potes intelligere quae loquor: et voca virum tuum, id est,
spiritu intelligentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus
quodam modo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam conjugem
regit. Non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio
incommutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur: sed
spiritus hominis, de quo Apostolus dicit, Nemo scit quae sunt in
homine, nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus sanctus, Spiritus
Dei est; de quo iterum dicit sic: Et quae Dei sunt nemo scit, nisi
Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Hic ergo spiritus hominis
cum praesens est, id est, intentus, et se pietate subjicit Deo,
intelligit homo quae spiritualiter dicuntur. Cum autem diaboli error,
tanquam absente intellectu, in anima dominatur, adulter est. Voca
ergo, inquit, virum tuum, id est, spiritum qui in te est, quo
potest homo intelligere spiritualia, si eum lux veritatis illustret;
ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritualem possis accipere aquam.
Et eum illa diceret, Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti:
quinque enim viros habuisti, id est quinque sensus carnis, qui te in
prima aetate rexerunt; et nunc quem habes, non est tuus vir, quia non
est in te spiritus, qui intelligit Deum, cum quo legitimum possis
habere connubium; sed error diaboli potius dominatur, qui te
adulterina contaminatione corrumpit.
8. Et fortasse ut intelligentibus indicaret, quinque memoratos
corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque
responsiones carnales ista mulier sexta responsione nominat Christum.
Nam prima ejus responsio est, Tu cum sis Judaeus, quomodo a me
bibere petis? Secunda, Domine, neque hauritorium habes, et puteus
altus est. Tertia, Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam,
neque veniam huc haurire. Quarta, Non habeo virum. Quinta, Video
quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista
responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus,
ubi orarent: spirituales autem in spiritu et veritate oraturos Dominus
dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio
Christum fatetur omnium istorum esse doctorem: dicit enim, Scio quia
Messias veniet, qui dicitur Christus: cum venerit, ipse nobis
annuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia cum quem venturum sperat,
venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini nunc error iste
tanquam adulter expellitur. Dicit enim ei Jesus: Ego sum qui tecum
loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua
abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum, non
tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod relicta hydria
discessit, negligenter praetereundum est. Hydria enim fortasse amorem
saeculi hujus significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de
tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est, de
terrena conversatione hauriunt voluptatem: qua percepta iterum in ejus
appetitum inardescant, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet
iterum (Joan. IV, 5-34). Oportebat autem ut Christo
credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem
se reliquisse monstraret; non solum corde credens ad justitiam, sed
etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit (Rom
X, 10).
|
|