|
Quanquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena
fide teneamus; tamen et in allegoria significare aliquid non dubito.
Neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt.
Sicut duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse
Testamenta (Galat. 4, 22-24); numquid ideo, aut Abraham
non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria
accipiamus Lazarum in monumento, animam terrenis peccatis obrutam, id
est, omne humanum genus: quam alio loco Dominus per ovem perditam
significat, propter quam liberandam relictis nonaginta novem in
montibus, descendisse se dicit (Luc. XV, 4). Quod autem
interrogat dicens, Ubi eum posuistis? vocationem nostram quae fit in
occulto, arbitror significare. Praedestinatio enim vocationis nostrae
occulta est: cujus secreti signum est interrogatio Domini quasi
nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus Ut cognoscam,
sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Vel quod ignorare
se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens, Non novi vos
(Matth. VII, 23): quod significabat Lazarus sepultus; quia
in disciplina et praeceptis ejus non sunt peccata. Huic interrogationi
simile est illud in Genesi, Adam ubi es (Gen. III, 9)?
Quoniam peccaverat, et se absconderat a facie Dei. Quam
occultationem hic sepultura significat: ut peccantis habeat
similitudinem moriens; sepultus, absconditi a facie Dei. Auferte
autem lapidem, quod ait, illos puto significare, qui venientibus ad
Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant; contra
quos multipliciter scribit Apostolus (Galat. II): vel eos qui in
Ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus.
Dicit illi Martha: Domine, jam quarta dies est, et putet.
Ultimum quatuor elementorum terra est: significat ergo putorem
terrenorum peccatorum, id est cupiditatum carnalium. Terra es,
inquit Adae Dominus, cum peccasset, et in terram ibis (Id.
III, 19). Et sublato lapide exiit de monumento involutus
manibus et pedibus, et facies ejus tecta erat sudario. Quod autem
exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis.
Quod vero institis obvolutus, hoc est, quod etiam a carnalibus
recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore
constituti alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente
Apostolo, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom.
VII, 25). Quod autem facies ejus sudario tecta erat, hoc est,
quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut
Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea
autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et dixit Jesus:
Solvite eum, et sinite ire (Joan. XI, 1-44); hoc est,
quod post hanc vitam auferentur omnia velamenta, ut facie ad faciem
videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei Sapientia
gestabat, per quem liberati sumus, et caeteros homines, hinc
intelligitur, quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur; id
est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni
peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum et in
aenigmate videt Dominum: illius autem linteamina et sudarium, qui
peccatum non fecit, et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt
(Id. XX, 7). Ipse enim solus in carne non tantum monumento non
est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur (Isai.
LIII, 9), sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret,
aut ab itinere retardaret.
|
|