|
1. Apostolus in hac similitudine, in qua de viro et muliere
loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda
commendat; mulierem, virum, et legem: mulierem scilicet subjugatam
viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult
nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta
est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri.
Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: si
autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege, ut non sit
adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde
incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit.
In qua etiam re tria similiter attendenda sunt; homo, peccatum,
lex. Tamdiu enim dicit sub lege esse hominem, quamdiu vivit peccato;
quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir . Hoc
autem peccatum hic intelligendum est, quod accessit per legem. Quod
peccatum dicit supra modum esse; quoniam cum jam appareat esse
peccatum, fit tamen, et adjuncta praevaricatione cumulatur . Ubi
enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Et hoc
est quod dicit, Ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per
mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen
sic dicit datam, ut liberaret a peccato; sed ut demonstraret
peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam Liberatoris
convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati
(Id. III, 21). Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut
appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Ubi ergo non
est gratia Liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio
peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam
non sibi sufficere ad extrahendum se de servitute peccati; atque hoc
modo detumescente atque exstincta omni superbia, subdatur Liberatori
suo, sinceriterque homo dicat, Adhaesit anima mea post te (Psal.
LXII, 9): quod est jam non esse sub lege peccati, sed in lege
justitiae. Lex autem peccati dicitur, non quia lex ipsa peccatum
est, sed quia peccatoribus imponitur. Ideo etiam lex mortis, quia
stipendium peccati, mors (Rom. VI, 23); aculeus mortis,
peccatum; virtus autem peccati, lex (I Cor. XV, 56).
Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius enim peccamus lege
prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia,
idipsum quod lex onerose jusserat, jam sine onere ac libentissime
implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est
peccantibus atque morientibus, jubet tantum ne concupiscamus, et tamen
concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam,
et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus, et
impleamus jussa legis, non jam servi legis per timorem, sed amici per
charitatem, et servi justitiae unde illa lex promulgata est.
Justitiae autem non serviliter, sed liberaliter serviendum est, id
est, charitate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est,
Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus (Rom.
III, 31). Hoc enim efficit fides, quod lex jubet. Statuitur
ergo lex per fidem: quae fides si non sit, jubet tantum lex, et non
implentes jussa, reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere
quae jussa sunt, ad gratiam Liberatoris aliquando convertat.
2. Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem,
virum, et legem; et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita
est, tria, animam, peccatum, et legem peccati: hoc solum hic
diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier
cui volet, et a lege viri solvatur; hic autem ipsa anima moritur
peccato, ut nubat Christo; cum autem moritur peccato, moritur etiam
legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi
per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut
fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est,
carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum quae
per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent
morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet , ubi non erat
fides, et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen est adjectum:
quia ubi non est lex, nec praevaricatio. Has dicit passiones, quae
per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent
morti. Sub istis passionibus, tanquam sub viro dominante, agebat
anima antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus
moritur, qui jam servit mente legi Dei; quamvis ipsae passiones
nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo
adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat, nec captivum
ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est
et unde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte
servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et
ipsum mortale corpus vivificatum.
3. Ex quo comprehendimus quatuor esse differentias etiam in uno
homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim
oportebat atque id justum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit,
amissa beatitudine spirituali, quae paradisi nomine significatur,
animales carnalesque nasceremur; prima est actio ante Legem, secunda
sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante Legem actio
est, cum peccatum ignoramus, et sequimur carnales concupiscentias.
Sub Lege est actio, cum jam prohibemur a peccato, et tamen
consuetudine ejus victi peccamus, quoniam nos nondum adjuvat fides.
Tertia actio est, quando jam plenissime credimus Liberatori nostro,
nec meritis nostris aliquid tribuimus, sed ejus misericordiam
diligendo, jam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad
peccatum nos ducere nititur; sed tamen adhuc eam interpellantem
patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil
est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer
juncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt: quod fiet mortali
corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et
mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54, 55).
4. Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim
occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per
peccatum mors; et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes
homines peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo fuit.
Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset (Rom. V, 12,
13). Et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est; ego autem
vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit, mortuum est; hoc
est quod superius dicit, non deputabatur, id est, latebat. Quod
manifestat in consequentibus dicens, Sed peccatum, ut appareat
peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: id est, per legem;
quia bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8).
Si ergo hic ait, ut appareat peccatum; manifestum est quod superius
ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat antequam lege
prohibente ostenderetur.
5. Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem
subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Accessit
enim et praevaricatio, quae non erat. Et illud quod jam commemoratum
est: Cum essemus enim in carne, passiones peccatorum quae per legem
sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Et
illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum
non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex
diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per
mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam Et paulo post:
Adveniente, inquit, mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus
sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad
mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum, fefellit me,
et per illud occidit. Quod ergo ait, Mortuus sum; vult intelligi,
mortuum me esse cognovi: quia jam etiam praevaricatione peccat, qui
videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit. Quod autem
ait, Fefellit me peccatum, occasione accepta per mandatum: sive quia
suasio delectationis ad peccatum vehementior est, cum adest
prohibitio; sive quia etiam si quid homo fecerit secundum jussa legis,
si adhuc non sit fides, quae in gratia est, vult sibi hoc tribuere,
non Deo, et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo, et dicit:
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut
appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra
modum peccator, aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem
quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, id est, carni
consentio, nondum spirituali gratia liberatus : venumdatus sub
peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim
operor, ignoro: id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis,
ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus
peccatoribus, Non novi vos. Non enim eum aliquid latet, sed quia
peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum, quas habet veritas,
ideo ipsa Veritas peccatoribus dicit, Non novi vos. Sicut enim
tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur.
Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis, Delicta quis
intelligit (Psal. XVIII, 13)? Non enim quod volo, hoc
ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc ago,
consentio legi quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud,
sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere
autem bonum non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod
nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego
operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem
mihi volenti facere bonum, quoniam malum mihi adjacet. Condelector
enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege
peccati, quae est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub
lege constituti, nondum sub gratia; qui etiamsi nolit peccare,
vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale
vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo
auxilium, qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit,
non suum esse quod surgit. Jam enim liberatus agnoscens gratiam
Liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore
mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
6. Et incipiunt jam verba dici hominis sub gratia constituti, in
actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem
mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad
consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio
legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc
his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo
Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile
erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria
carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius justitiae nondum
erat charitas, quae interiore delectatione teneret mentem , ne ad
peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur
lex per carnem, id est, non efficiebat justos deditos carni. Sed
Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim
caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat; sed
tamen inerat ei similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat:
mortem autem non meruit. Adam nisi peccando . Sed quid fecit
Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne: id est, suscipiendo
carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum
in ipsa carne damnavit, ut aeternorum charitate spiritus flagrans non
duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut justitia, inquit,
legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed
secundum spiritum. Itaque praecepta legis per charitatem impleta
sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt,
quae carnis sunt sapiunt: id est, carnalia bona pro summis bonis
concupiscunt. Qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus
sentiunt. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus
vita et pax. Quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse
ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret ex adverso aliud
venire principium. Subjungit enim, et dicit, Legi enim Dei non est
subjecta; nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est
inimicum esse in Deum: non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi
nocet quisquis resistit voluntati Dei: hoc est enim adversus stimulum
calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam
persequeretur, divinitus dictum est (Act. IX, 5). Sic est
autem dictum, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest:
tanquam si diceretur, Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu
enim nix est, non calefacit: sed resolvi potest et fervere, ut
calefaciat; sed cum hoc facit, jam nix non est. Sic et prudentia
carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona
concupiscit. Quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei
subjecta esse non potest; id est, non potest implere quae lex jubet.
Sed cum spiritualia bona desiderare coeperit, et temporalia
contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet.
Eadem namque anima cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere
dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia
carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur; sed ipsius
animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna
converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non
possunt: id est, qui voluptatibus carnis acquiescunt. Ne quis enim
de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt,
opportunissime subjunxit: Vos autem non estis in carne, sed in
spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur. In spiritu
enim erant, quia in fide et spe et charitate spiritualium rerum
acquiescebant . Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis.
Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si
autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum,
spiritus autem vita est propter justitiam. Mortuum corpus dicit,
quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam , et
quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus, ad appetenda terrena
sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita
facienda non consentit, quae jam servit legi Dei, et sub gratia
constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est, Mente
servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc
describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, quae
corporis resurrectione et immutatione est futura.
7. Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae
quarta est actio; si tamen eam actionem dici oportet, quae summa
requies est. Sequitur enim, et dicit: Si ergo Spiritus ejus qui
suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem
Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11). Hic et de
resurrectione corporis evidentissimum testimonium est, et satis apparet
quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem,
neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non
cedat, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne
servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia
invenitur malum: neque Lex mala est, quae ostendit homini in quibus
peccatorum vinculis jaceat, ut per fidem implorato Liberatoris
auxilio, et solvi, et erigi, et firmisse constitui mereatur. In
prima ergo actione, quae est ante Legem, nulla pugna est cum
voluptatibus hujus saeculi: in secunda, quae sub Lege est,
pugnamus, sed vincimur: in tertia pugnamus et vincimus: in quarta non
pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subditur enim
nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subdebatur, quia
superiorem nobis deserueramus Deum.
|
|