|
1. Hoc capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet quam nunc
vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam
creatura, quidquid fecit et condidit Deus Pater, per unigenitum
Filium, in unitate Spiritus sancti. Ergo non solum corpora, sed
etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic
autem dictum est, Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in
libertatem gloriae filiorum Dei: quasi nos non simus creatura, sed
filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute
creatura. Item dicit, Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et
dolet usque adhuc; non solum autem illa, sed et nos ipsi: tanquam
aliud simus nos, aliud omnis creatura. Totum ergo capitulum
particulatim considerandum est.
2. Existimo enim, inquit, quod indignae sint passiones hujus
temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis: hoc manifestum
est. Dixerat enim superius, Si autem spiritu facta carnis
mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui
patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait, Si
tamen compatimur, ut et conglorificemur (Ibid. 13, 17). Quod
itaque ait, Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei
exspectat; hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis
dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus aut
sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per
castitatem, dum injuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per
patientiam sustinemus, dum neglectis atque rejectis voluptatibus
nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in
hac atque hujusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus
et anima, quae utique creatura est, et exspectat revelationem filiorum
Dei; id est, exspectat quando appareat quod vocatum est, in ea
gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non
potest appellari creatura, quandoquidem per ipsum facta sunt omnia
quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam
evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc
adoptione mereamur: nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo
exspectatio creaturae, id est, exspectatio nostra, revelationem
filiorum Dei exspectat; id est, exspectat quando appareat quod
promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus.
Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem
quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa est revelatio filiorum
Dei, quam nunc exspectat exspectatio creaturae: non quod creatura
revelationem exspectet alterius naturae, quae non sit creatura; sed
ipsa qualis nunc est, exspectat quando sit qualis futura est: tanquam
si diceretur, Operante pictore subjectis sibi coloribus et ad opus
ejus paratis, expectatio colorum manifestationem imaginis exspectat:
non quia tunc sunt alii, et alii erunt, aut non colores erunt; sed
tantum quod aliam dignitatem habebunt.
3. Vanitati enim, inquit, creatura subjecta est. Hoc est illud:
Vanitas vanitantium , et omnia vanitas. Quae abundantia est homini
in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2,
3)? Cui dictum est, In labore manducabis panem tuum (Gen.
III, 19). Vanitati ergo creatura subjecta est, non sponte.
Bene additum est, non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non
sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum, contra
praeceptum facere veritatis: peccati autem poena, subjici fallaciae.
Non ergo sponte creatura subjecta est vanitati: sed propter eum qui
subjecit eam in spe; id est, propter ejus justitiam atque clementiam,
qui neque impunitum reliquit peccatum, neque insanabilem voluit esse
peccantem.
4 Quia et ipsa creatura, id est, ipse homo, cum jam signaculo
imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura : et ipsa
itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma
perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute
interitus. Quod itaque ait, et ipsa liberabitur, facit intelligi,
et ipsa, quemadmodum et nos, id est, et de ipsis non est
desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt,
sed tantum creatura: quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur a
servitute interitus, quemadmodum nos qui jam filii Dei sumus, quamvis
nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute
interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, et ipsi erunt
ex servis liberi, et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam
habebunt filii Dei.
5. Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc.
Omnis creatura in homine numeratur, non quod in eo sint omnes
Angeli, et supereminentes Virtutes ac Potestates, aut coelum et
terra et mare et omnia quae in eis sunt; sed quia omnis creatura partim
spiritualis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab
inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur;
animalis autem vivificat corporalem; spiritualis animalem regit, et
tunc bene regit, cum ipsa regendam se subjicit Deo: cum autem
transgreditur praecepta ejus, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae
regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore, carnalis homo
vel animalis vocatur: carnalis, quia carnalia sectatur; animalis
autem, quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit
spiritus, neque coercet intra metas naturalis ordinis; quia et ipse se
non subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit, et per
animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse
rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus
est [I Cor. XI, 3]), vocatur spiritualis. Quae vita cum
aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam
summi Angeli spiritualiter vivunt, infimi autem animaliter , bestiae
vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit, sed
vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intelligit
spiritu, et sentit anima, et localiter corpore movetur. Omnis itaque
creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem
dixit: tanquam si quis dicat, quod solem omnes homines vident qui sunt
incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident: ita in
homine omnis creatura est, quia et intelligit et vivit et corpus
habet; sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et
Angeli, qui intelligant et vivant et sint, et pecora quae vivant et
sint, et corpora quae tantummodo sint; cum ipsum vivere magis sit,
quam non vivere, et ipsum intelligere magis sit, quam sine intellectu
vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura
congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit: quia
etiam si sint aliqui jam in sinu Abrahae (Luc. XVI, 232),
et latro ille cum Domino in paradiso constitutus (Id. XXIII,
43), illo die quo credidit, dolere destiterit; tamen usque adhuc
omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati
sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus.
6. Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet,
sed et nos ipsi: id est, non solum in homine corpus et anima et
spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi,
exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes
spiritus. Et bene dixit, primitias habentes spiritus: id est,
quorum jam spiritus tanquam sacrificium oblati sunt Deo, et divino
charitatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis; quia
veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc caetera
comprehendantur. Jam ergo habet primitias oblatas Deo, qui dicit:
Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII,
25). Et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo (Id. I,
9). Et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem
infirma (Matth. XXVI, 41). Sed quoniam adhuc dicit,
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom.
VII, 24)? et adhuc talibus dicitur, Vivificabit et mortalia
corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis (Id. VIII,
11); nondum est holocaustum: erit autem, cum absorbebitur mors in
victoriam; cum ei dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est,
mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Nunc ergo,
inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos
ipsi primitias habentes spiritus: id est, nos animae, quae jam
primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus,
id est, praeter corpus: adoptionem exspectantes, redemptionem
corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium
adoptionis filiorum, qua vocati sumus, totos nos liberatos,
transactis omnibus molestiis, ex omni parte Dei filios esse
manifestet. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non
est spes. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid
erimus; id est, similes illi, quoniam videbimus eum sicuti est.
7. Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non
incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur,
omnes Angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse,
antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est, Omnis creatura
congemiscit et dolet. Quamvis enim adjuvent nos pro sua sublimitate ,
dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus
est mittere; tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt,
ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille
qui jam in Abrahae sinu requiescit. Praesertim quia dixit, eamdem
creaturam quae congemiscit et dolet, vanitati esse subjectam; quod de
summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est
credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus; quo illos
cecidisse, qui in coelis agunt vitam beatissimam, non possumus
credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia
etiam atque etiam verba divina tractanda sunt; ne forte quae
congemiscit et dolet et vanitati subjecta est, possit aliquo modo alio
intelligi, ut de summis Angelis, quamdiu nostrae infirmitati jussu
Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive
illa quam exsecuti sumus, sive alia aliqua hujus capituli expositio
proferatur; id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam
fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et
inepta jactasse.
|
|