|
1. Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos, dicendo, O homo,
tu quis es, qui respondeas Deo? de hoc ipso illi quaestionem movent,
et in ea sententia non desinunt esse curiosi, qua objurgata est ipsa
curiositas: et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in
solvenda quaestione defecisse, et objurgasse quaerentes, quia non
poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici quia non
decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et
adversantes Legi et Prophetis, quaecumque de illis Apostolus sermoni
suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur, etiam
hoc inter ipsa quae interpolata dicunt, numerare maluerunt, et negare
Paulum dixisse, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quoniam
si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus, procul dubio
tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis
quos decipere cupiunt, scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia
mente Scripturas legentes quaerunt quid hic possit vel maledicentibus
vel calumniantibus responderi. Sed nos et auctoritati apostolicae
salubriter inhaerentes, et libros quos catholica disciplina custodit
falsatos esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est,
indignos et infirmos esse ad intelligenda divina secreta quibus ista
clauduntur: et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei
non discunt, cum dicere coeperint, Ergo cujus vult miseretur, et
quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis
resistit (Ibid. 18, 19)? cum his ergo verbis aut calumniari
Scripturas, aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut
praecepta contemnant, quibus ad vitam bonam pervenitur , respondeamus
fidentissime, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nec eos
reveriti sanctum canibus demus, aut projiciamus margaritas nostras ante
porcos (Matth. VII, 6): si tamen jam ipsi canes et porci non
sumus, et de meritis animarum revelante Spiritu sancto. sublime
aliquid et a vulgari conjectura remotissimum, vel ex parte atque in
aenigmate suspicemur.
2. Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed
eos qui nondum sunt in charitate radicati et fundati, ut possint
comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem,
altitudinem et profundum, et caetera quae in eodem loco exsequitur
(Ephes. III, 18, 19). Non ergo prohibuit a quaerendo,
qui dicit, Spiritualis autem omnia judicat; ipse autem a nemine
judicatur: et illud praecipue, Nos autem non spiritum hujus mundi
accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata
sunt nobis (I Cor. II, 15, 12). Quos ergo prohibuit,
nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque
nutriti, imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de
terra terrenus (Id. XV, 47, 49)? Et quia ei a quo factus
est, noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque
post peccatum audire, Terra es, et in terram ibis (Gen. III,
19). Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis
es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit,
Quare sic me fecisti? Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus
filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam qua nobis data est
potestas filios Dei fieri (Joan. I, 12), quo possis audire,
Jam non dicam vos servos, sed amicos (Id. XV, 15); tu quis
es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium? qui si
hominis tibi aequalis nosse voluisses, impudenter faceres , nisi prius
in amicitiam recipereris. Sicut ergo portavimus imaginem terreni,
portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49), exuentes nos
veterem hominem et induentes novum (Coloss. III, 9, 10), ut
non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui
se finxit, Quare me sic fecisti?
3. Et ut manifestum sit, non sanctificato spiritui, sed carnali
luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus
luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in
contumeliam (Rom. IX, 21)? Ex quo ergo in paradiso natura
nostra peccavit, ab eadem divina providentia, non secundum coelum,
sed secundum terram, id est, non secundum spiritum, sed secundum
carnem mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti
sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus,
et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna
damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo
respondeat et dicat, Quare me sic fecisti? Si vis ista cognoscere,
noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam,
qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus; non
autem, quod tu cupis, antequam credant, divina nosse cupientibus .
Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum
comparatur. Ipsa autem gratia quae data est per fidem, nullis nostris
meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et
impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est (Id.
V, 6), ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo
autem etiam meritum collocaremus . Peccatores igitur credere
jubentur, ut a peccatis credendo purgentur . Nesciunt enim quid recte
vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint, nisi recte
vivant, nec recte vivere valeant, nisi credant; manifestum est a fide
incipiendum, ut praecepta quibus credentes a saeculo hoc avertuntur,
cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde,
quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): et per prophetiam
canitur, In simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1).
Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus, et
propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es,
qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare
me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem
conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam?
Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio (I Cor. V,
7), et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo ut lacte potandus
sis (Id. III, 2); sed perveni ad virum perfectum, ut sis
inter illos de quibus dicitur, Sapientiam loquimur inter perfectos
(Id. II, 6). Tum demum recte et non praepostere audies, si
qua sunt de animarum occultissimis meritis, et de gratia vel justitia,
secreta omnipotentis Dei.
4. Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus
afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor,
ut nec manifestissimis signis jubentis Dei crederet . Ex eadem ergo
massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit, quibus
subveniret, cum eum deprecarentur filli Israel; et vasa irae, quorum
supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum ejus: quia
quamvis essent utrique peccatores, et propterea ad unam massam
pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingenuerant.
Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in
perditionem. Et eo ipso quo ait, in multa patientia, satis
significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit; ut
opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat
his qui liberabantur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in
vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Hic fortasse
conturbatus ad illam quaestionem redis, Cujus vult miseretur, et quem
vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? voluntati enim ejus quis
resistit (Rom. IX, 18-23)? Prorsus cujus vult miseretur,
et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei injusta esse non potest.
Venit enim de occultissimis meritis; quia et ipsi peccatores cum
propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est
inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo
quamvis nondum sint justificati, digni efficiantur justificatione; et
item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sint obtusione . Habes
eumdem apostolum alibi dicentem, Quoniam non probaverunt Deum habere
in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28).
Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor
Pharaonis (Exod. IV, 21): quod autem illi non probaverunt
Deum habere in notitia, hoc est, quod digni exstiterunt qui darentur
in reprobum sensum.
5. Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis
est Dei (Rom. IX, 16). Quia etiamsi levioribus quisque
peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu
et dolore poenitendi, misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius
est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui ejus
precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus
misereatur: sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi
voluntas praecesserit ; quia in terra pax hominibus bonae voluntatis
(Luc. II, 14). Et quoniam nec velle quisquam potest, nisi
admonitus et vocatus, sive intrinsecus, ubi nullus hominum videt,
sive extrinsecus per sermonem sonantem, aut per aliqua signa
visibilia; efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis
(Philipp. II, 13). Ad illam enim coenam, quam Dominus dicit
in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt, venire
voluerunt; neque illi qui venerunt, venire possent, nisi vocarentur
(Luc. XIV, 16-26). Itaque nec illi debent sibi tribuere
qui venerunt; quia vocati venerunt: nec illi qui noluerunt venire,
debent alteri tribuere, sed tantum sibi; quoniam ut venirent, vocati
erant in libera voluntate. Vocatio ergo ante meritum voluntatem
operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus,
non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non
venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat
meritum supplicii cum vocatus venire neglexerit. Ita erunt duo illa:
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1).
Ad misericordiam pertinet vocatio: ad judicium pertinet beatitudo
eorum qui venerunt vocati, et supplicium eorum qui venire noluerunt.
Numquid ergo latebat Pharaonem quantum boni consecutae fuerint terrae
illae per adventum Joseph (Gen. XLI)? Illius ergo rei gestae
cognitio, vocatio ejus fuit, ut populum Israel misericorditer
tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare
noluit, sed exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et
misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor, et
tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis
Dei signis non crederet; quo posset ejus supplicio, sive
obdurationis, sive ultimae visibilis submersionis, erudiri populus,
cujus afflictione ille, et occultae obtusionis, et manifestae
submersionis meritum sibi compararet (Exod. V-XIV).
6. Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus, sive in
populis, atque in ipso genere humano per temporum opportunitates
operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam
illud, In utero sanctificavi te (Jerem. I, 5); et, Cum esses
in renibus patris tui, vidi te ; et, Jacob dilexi, Esau autem odio
habui (Malach. I, 2, 3): cum dictum sit antequam nascerentur.
Nec comprehendi potest, nisi forte ab eis qui diligunt Deum ex toto
corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximos suos
tanquam se ipsos (Matth. XXII, 37, 39). Tanta enim
charitate fundati, possunt jam fortasse cum sanctis comprehendere
longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum (Ephes.
III, 18). Illud tamen constantissima fide retinendum, neque
quidquam Deum injuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo
debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et
congruentia partium; quam si penitus persecutus fueris , et usque ad
omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil.
|
|