|
1. Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent
usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus, Cum autem
ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui
illi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Non enim posset
eis error oboriri palliatus nomine christiano, nisi de Scripturis non
intellectis. Dicunt enim, Si aequalis est, quomodo subjectus erit
ei? Quod utique simile est illi evangelicae quaestioni, Si aequalis
est, quomodo major est Pater? Ipse enim Dominus ait, Quoniam
Pater major me est (Joan. XIV, 28). Regula autem catholicae
fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scripturis dicuntur de Filio,
quod sit minor Patre, secundum susceptionem hominis intelligantur:
cum vero ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod
Deus est accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit, Pater
major me est; et, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): et,
Deus erat Verbum; et, Verbum caro factum est (Id. I, 1,
14): et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed
semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6,
7). Sed quoniam multa etiam secundum proprietatem personae, excepto
quod attinet ad susceptionem hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem
non aliud quam Patrem, et Filium non aliud quam Filium intelligi
oporteat, putant haeretici in iis quae ita dicuntur atque
intelliguntur, aequalitatem esse non posse. Scriptum est enim,
Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), utique per Filium,
hoc est, per Verbum Dei: a quo, nisi a Patre? Nusquam autem
scriptum est quod Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit.
Item scriptum est quod imago Patris sit Filius (Coloss. I,
15); nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater.
Deinde quod ille genitor, ille genitus; et caetera hujuscemodi, quae
non ad aequalitatem substantiae, sed ad proprietatem pertinent
personarum: in quibus illi aequalitatem cum dicunt esse non posse,
quoniam ad haec penetranda crassiores mentes adhibent, pondere
auctoritatis urgendi sunt. Si enim in his non posset intelligi
aequalitas ejus per quem facta sunt omnia et ejus a quo facta sunt,
imaginis et ejus cujus imago est, geniti et genitoris; nullo modo
Apostolus contentiosorum hominum ora concludens ipsum etiam verbum
poneret , dicens: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.
2. Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt,
partim propter personarum proprietates, partim propter suceptionem
hominis, ita scripta sint; dum tamen divinae substantiae Patris et
Filii deitas et unitas et aequalitas maneat: recte quaeritur in hoc
loco, utrum secundum personarum proprietates, an secundum hominis
susceptionem Apostolus dixerit, Tunc et ipse Filius subjectus erit
ei qui illi subjecit omnia. Solet circumstantia Scripturae illuminare
sententiam, cum ea quae circa scripta sunt, praesentem quaestionem
contingentia, diligenti discussione tractantur. Invenimus itaque ita
ventum esse ad hunc locum, ut supra diceret, Nunc autem Christus
surrexit a mortuis, primitiae dormientium. Agebat enim de
resurrectione mortuorum, quod in Domino secundum susceptionem hominis
factum est; quanquam apertissime sequatur et dicat: Quoniam quidem
per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in
Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.
Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus; deinde ii qui
sunt Christi, in praesentia (PARYSIA) ejus; deinde finis,
cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum
et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec
ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissima inimica
destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem
dixerit quod omnia subjecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui
subjecit illi omnia. Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et
ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut sit Deus
omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28). Manifestum est ergo
hoc secundum susceptionem hominis dictum.
3. Sed alia in hoc capitulo, cujus totum textum commemoravi, solent
habere quaestionem: primo quod dictum est, Cum tradiderit regnum Deo
et Patri; quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum
est, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub
pedibus suis; quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod
supra dictum est, Deinde finis. Quod sacrilega opinione sic
accipiunt, quasi finem dixerit consummationem regni ejus; cum scriptum
sit in Evangelio, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33).
Postremo quod dictum est, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc
et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; sic volunt
intelligi, quasi nunc aut aliquid Filio non sit subjectum, aut Patri
non sit ipse subjectus.
4. Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque
Scriptura loquitur, ut quod semper est: tunc fieri dicatur in
aliquo, cum in eo cognosci deberit. Ita enim dicimus in oratione,
Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9); quasi aliquando
sanctum non sit. Ergo sicut sanctificetur, est sanctum esse
innotescat; ita quoque, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id
est, cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem
manifestationemque clarescat, quod nunc a fidelibus creditur et ab
infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et
potestatem, manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit,
nullum principum et potestatum, sive coelestium, sive terrestrium,
per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo
sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. In illa
enim manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe,
aut in quoquam homine. Quod etiam nunc prophetice canitur: Bonum est
sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in
Domino, quam sperare in principibus (Psal. CXVII, 8, 9):
ut ista meditatione anima jam in regnum Patris assurgat, nec cujusquam
potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsi
perniciosissime blandiens . Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum
per illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim ejus sunt in
quibus nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi
secundum potestatem divinitatis, secundum quod ei cuncta creatura
subjecta est; et aliter regnum ejus dicitur Ecclesia, secundum
proprietatem fidei quae in illo est, secundum quod orat qui dicit,
Posside nos (Isai. XXVI, 13, sec. LXX). Neque enim
non ipse possidet omnia. Secundum quod dicitur etiam illud: Cum
servi essetis peccati, liberi eratis justitiae (Rom. VI, 20).
Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, ut
nulli Patrem intuenti per Filium opus sit aut libeat in cujusquam
creaturae vel in sua conquiescere potestate.
5. Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub
pedibus suis: id est, oportet regnum ejus in tantum manifestari,
donec omnes inimici ejus ipsum regnare fateantur. Hoc enim
intelligitur, sub pedibus ejus futuros inimicos. Quod si de justis
acceperimus, ideo dictum est, inimicos, quia ex injustis
justificantur, et ei credendo subduntur. De injustis autem qui ad
justorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est,
quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni ejus manifestatione confusi
fatebuntur. Ergo, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos
sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos suos
sub pedibus suis, non sit postea regnaturus: sed, Oportet eum
regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; oportet
eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec
inimici ejus nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est,
Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri
(Psal. CXXII, 2): nec ideo tamen, cum misertus nostri
fuerit, oculos ab eo debemus avertere. In tantum enim est beatitudo
nostra, in quantum ejus contemplatione perfruimur. Sic ergo et hoc
dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non porrigitur,
nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut postea inde
avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. Donec ergo pro eo
positum est, ut non amplius, intelligas. Quo enim amplius, id est,
usque ad quam majorem manifestationem manifestabitur regnum Christi,
nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non
amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius
manifestari, est non fieri manifestius: non amplius permanere, non
fieri perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi,
quam cum omnibus claruerit inimicis?
6. Novissima inimica destruetur mors. Non enim erit aliud quod
destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Omnia
enim subjecit sub pedibus ejus: hoc est, ut etiam mortem destruat.
Cum autem dixerit quia omnia subjecta sunt (dixit utique propheta in
Psalmis (Psal. VIII, 8), manifestum est quia praeter eum qui
subjecit illi omnia: Patrem vult intelligi omnia Filio subjecisse,
sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat et
praedidicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter
principium de quo est, et quo aequalis est ei de quo est. Amat enim
ad unum principium referre omnia, tanquam imago ejus, sed in quo
inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9).
7. Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius
subjectus erit ei qui illi subjecit omnia. Non quasi modo non ita
sit, sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius
tractatam. Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis, quem
superius commemoravit, cum totum primo breviter vellet concludere,
deinde quasi membratim explicare et exponere. Loquebatur enim de
resurrectione, ubi ait, Initium Christus; deinde ii qui sunt
Christi in praesentia ejus; deinde finis. Ipse scilicet finis est,
ut sit Deus omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis qui pertinet
ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem. Aliter enim
finitur tunica texendo, aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in
omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent, amet adversus eum
suam propriam voluntatem, manifestumque sit omnibus quod idem
Apostolus alio loco dicit, Quid autem habes quod non accepisti (I
Cor. IV, 7)?
8. Sunt item qui sic intelligant hunc locum, Oportet eum regnare,
donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, ut sub alia
significatione positum hic dicant regnare; non sub ea qua positum est,
regnum, de quo ait, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: ut illud
sic appellaverit, regnum, quo universam creaturam Deus regit; hoc
autem sic appellaverit, regnare, ut intelligatur tanquam adversus
hostem exercitum ducere, vel defendere civitatem: ut ideo dixerit,
Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus
suis; quia talis regni, quale habent principes armatorum, nulla erit
causa, hoste ita subjecto ut rebellare non possit. Nam utique dictum
est in Evangelio, Et regni ejus non erit finis, secundum quod regnat
in aeternum: secundum autem id quod adversus diabolum sub eo
militatur; tamdiu erit utique ista militia, donec ponat omnes inimicos
suos sub pedibus suis; postea vero non erit, cum pace perpetua
perfruemur.
9. Haec autem ita dicta sint, ut noverimus diligentius etiam illud
considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione
sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id quod
Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione
est regnum ejus. Secundum id autem quod Verbum caro factum est
(Joan. I, 14), coepit regnare in credentibus per fidem
incarnationis suae. Unde est etiam illud: Dominus regnavit a ligno
(Psal. XCV, 10). Hinc autem evacuavit omnem principatum et
omnem potestatem et virtutem, dum non per claritatem ejus, sed per
humilitatem salvi fiunt credentes in eum. Hoc est absconditum a
sapientibus et prudentibus, et revelatum parvulis (Matth. XI,
25); quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos
facere credentes (I Cor. I, 21). Neque quidquam se inter
parvulos scire dicit Apostolus, nisi Jesum Christum, et hunc
crucifixum (Id. II, 2). Qua praedicatione tamdiu opus est,
donec ponantur omnes inimici sub pedibus ejus: id est, ipsi humilitati
ejus, quam pedum nomine significari arbitror, cedat atque subdatur
omnis superbia saecularis; sicut ex maxima parte jam factum est, et
quotidie fieri videmus. Sed quo fine ista fiunt? Ut tradat regnum
Deo et Patri, id est ut nutritos fide incarnationis suae, perducat
ad speciem qua aequalis est Patri. Jam enim eis qui crediderant,
loquebatur, cum diceret: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli
mei estis ; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos
(Joan. VIII, 31, 32). Regnum enim tradet Patri, cum
per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo aequalis est Patri,
et per se unigenitum per speciem faciet videri Patrem. Nunc enim per
hoc regnat in credentibus, quo se ipsum exinanivit, formam servi
accipiens (Philipp. II, 7). Tunc autem tradet regnum Deo et
Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et
virtutem. Unde evacuabit , nisi humilitate, et patientia, et
infirmitate? Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei
propterea regnat in credentibus, quia eum principes saeculi
judicaverunt? Quae potestas non evacuetur, cum ipse per quem facta
sunt omnia, propterea regnat in credentibus, quia ita subjectus est
potestatibus, ut diceret homini, Non haberes in me potestatem, nisi
data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11)? Quae virtus non
evacuetur, cum ipse per quem coeli solidati sunt, ideo regnat in
credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem
modo Filius proprie regnat in fide credentium. Non enim Pater dici
aut credi potest vel incarnatus, vel judicatus, vel crucifixus. Per
speciem autem, qua aequalis est Patri, cum Patre regnat in
contemplantibus veritatem. Quod autem tradet regnum Deo et Patri, a
fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui sibi nunc
credunt, non ipse amittit, sed uterque se unum ad fruendum
contemplantibus praebet. Tamdiu autem opus est ut in hominibus nondum
valentibus aequalitatem Patris et Filii perspicua mentis luce
contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et
quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis humilitatem, donec
ponat omnes inimicos sub pedibus suis: id est, donec omnis superbia
saecularis incarnationis ejus humilitati subdatur.
10. Sane quod dictum est, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei
qui illi subjecit omnia; quamvis secundum susceptionem hominis
dicatur, quia inde est quaestio nata, cum ageret de resurrectione
mortuorum: tamen recte quaeritur utrum secundum ipsum tantum dictum
sit, quod est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23); an secundum
universum Christum, annumerato corpore et membris ejus. Cum enim ait
ad Galatas, Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed
tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus; ne ipsum hoc loco
solum intelligeremus Christum, qui de Maria virgine est natus,
postea dicit, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem
vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 16,
28, 29). Et ad Corinthios cum de charitate diceret, de membris
corporis similitudinem ducens: Sicut enim corpus unum est, inquit,
et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa,
unum est corpus; ita et Christus. Non dixit, ita et Christi;
sed, ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam
universum, hoc est, caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et
multis Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo
appellari, ut cum omnibus suis membris intelligatur, quibus dictum
est, Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 12,
27). Non ergo absurde sic intelligimus. Tunc et ipse Filius
subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; ut Filium non solum caput
Ecclesiae, sed et omnes cum eo sanctos intelligamus, qui sunt unum in
Christo, unum semen Abrahae: subjectum autem secundum
contemplationem sempiternae veritatis, ad obtinendam beatitudinem,
nullo motu animi, nulla parte corporis resistente; ut in illa vita
nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus.
|
|