|
Morte significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae
resistit bonae voluntati delectatione temporalium fruendorum. Non enim
diceretur? Ubi est, mors, contentio tua? si non restitisset et
repugnasset. Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim
invicem sibi resistunt et adversantur, ut non quae vultis illa faciatis
(Galat. V, 17). Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut
omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id
est, bonae voluntati subjiciatur. Et sicut nunc videmus multis
puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si
denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali
delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem
reparaverit. Nunc autem quamdiu est in nobis quod resistat bonae
voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos Angelos indigemus,
ut donec sanetur vulnus nostrum, non ita molestet , ut perimat etiam
bonam voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus, quod peccatum
erat ante omni modo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor
denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat, sicuti
nunc. Verbi gratia, si quisquam existat quem nunquam delectavit
venatio, omni modo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum
cruciat quisquis hoc prohibet. At si ista libertate male usus,
venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens
delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, absque
molestia et sine angore non possit, cum id ante tota sanitate non
ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est; quia peccato facta est
delectatio, quae jam possit resistere bonae voluntati , et cum dolore
cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris
effectae, jure mortem vocamus. Virtus autem peccati lex est; quia
multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam
si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorpta erit mors in
victoriam, cum per sanctificationem in omni parte hominis perfecta
delectatione spiritualium delectatio carnalis obruetur.
|
|